Berolinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Terrae Foederalis Insigne Terrae Foederalis
Landesflagge Berlins
Insigne Terrae Foederalis Berolini
Insignia Berolini
Situs Berolini
Carta Germaniae situm Berolini monstrans
 
 
Indicia fundamentalia
Area: 891,82 km2˜ Area quarta decima omnium terrarum foederalium
Numerus incolarum: 3 440441 Numero incolarum octava omnium terrarum foederalium
(31 Martii 2010)
Spissitudo incolarum: 3810 incolae per km2˜ Spissitudine prima omnium terrarum foederalium]]
PDG : 79.60  Mrd.(2005)
Altitudo: ab 34 usque ad 115 m
Coordinata geographica: 52° 31′ 0″ Sept., 13° 24′ 0″ Ort.
Numerus cursualis: ab 10001 ad 14199
Praefixum telephonicum: 030
Nota autocineti: B
Nota magistratus communalis: 11 0 00 000
ISO 3166-2: DE-BE
UN/LOCODE: DE BER
Pagina interretialis: www.berlin.de
Res politicae
Berolini magister civium regens: Nicolaus Wowereit (SPD)
Factiones in regimine: SPD / CDU
Legati in
domo legatorum
(149 legati):
SPD 47
CDU 39
Factio Sinistra 19
Factio Piratica Germaniae 15
Foedus 90/Virides 29
(18 Septembris 2011)
Electio proxima futura: 2016
Ordo urbis partium: 12 regiones cum 95 partibus
Legati ad Consilium Foederale: 4
Aes alienum: 61,2 Mrd. € (fine 2005)
Portio peregrinorum: 13.7% (Augusto 2006)
Portio opere carentium: 17.1% (Augusto 2006)

Berolinum[1] (Theodisce Berlin) est urbs maxima Germaniae et caput Rei publicae foederalis Germaniae et Archidioecesis Berolinensis. Incolarum, Berolinenses vocati, sunt circa 3 500 000. Berolinum et urbs et terra foederalis in duodecim regiones divisa anno 1237 circiter condita est.

Urbs opulentissima habet universitates quattuor, odeia tria, orchestra symphonica duo, ecclesias, theatra, scholas, gymnasia, balnea innumera. Commercium fit per vias stratas et quidem maximas, per ferroviarium, per metropolitanam, per carros omnibus vehi volentibus accommodatos et vi aut electrica aut petrolei impulsos.

Incolae originis Teutonicae fidem aut nullam aut Christianam sectae Lutheraneae maxima ex parte confitentur; Polonicae, quorum non pauci sunt, Catholicam Romanam; Hebraicae, Iudaicam; Turcicae atque Arabicae, quorum forsitan vel plures, Musulmanicam.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Dea Berolina in foro Alexandri (Alexanderplatz) stabat.

Berolinum, in ea parte Germaniae quae ad orientem solem vergit, 70 circiter chiliometra a Polonia patet. Urbs tota circumdatur provincia Brandenburgensi. Sita est ad ripas fluviorum Sprehae Hevellaeque inter lacum Moeggelium, lacum Vannium, lacum Tegelium. Colles habet non septem quidem, sed tamen aliquot, quorum altissimus est mons Diaboli Castris Carlottianis-Vilmersdorfio in regione IV, qui mons quasi Testaceus consistit in ruinis urbis bello funditus obrutae. De regionibus vide infra.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Post longam disputationem denique 15 Februarii 1902 Berolini ferrivia subterranea inaugurata est. Viae Elatae atque Subterraneae Electricae magna viarum parte super pontibus aedificatae erant; posterioribus autem temporibus viae sub terra muniebantur. Berolini verbum U-Bahn ('via subterranea') anno 1929 inventum est, postquam Societas Ferriviaria Imperialis vias urbanas suas nomine S-Bahn nominaverat. Statio principalis Berolinensis nuper aperta est ut maxima statio ferriviaria Berolinensis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Saeculo octavo, tribus Slavonicae incoluerunt omnes Germaniae partes inter Albim et Viadram flumina. Hevellani autem (qui Germanice Heveller nominantur, Slavonice Havolane) habitabant ad ripas Hevellae fluvii, qui nunc ab indigenis Havel appellatur, quorum oppidum unum erat Brennabor nostra aetate Brandenburg dictum. Sprevani vero vel vulgo Sprewanen (Slavonice Sprevjane) habitabant ad ripas Sprevae fluvii Berolinensibus nomine Spree dilectissimi. Sprevanorum oppida Spandovium erant et Berolinum, cuius urbis nomen olim Latine Berolina reddebatur. Berolina illa aedificata erat orbe vallo muroque cincto, et domi eorum in circulo locati erant, quod oppidi genus Germanice appellatur Rundling velut rotundianum. Nomen ipsum oppiduli prisci originis Slavonicae esse constat, ut Berolinum a radice Slavonica berl- aut birl- dictum esse videatur, qua paludes significabantur.

Oppida gemella Berolinum Coloniaque in insula Sprevae fluminis sita ante annum 1237 condita sunt. Inde ab anno 1307 in unam civitatem coniuncta Berolini solius nomine appellantur. Saeculo quinto decimo, viri nobiles ex gente Hohenzollern nati marchiones Brandenburgenses facti sunt, quorum sedes erat Berolinum. Ea gens postea ad dignitatem electoralem Sacri Imperii Romani, tum ad summam rerum regni Borussici, denique saeculo undevicensimo ad principatum totius Germaniae ascendit, urbe una cum domu illa semper crescente, ut anno 1871 caput omnis Germaniae fieret.

Berolinensium multitudo identidem aucta est hominibus, qui aut propter libertatem fidei in Borussia concessam aut ut laborarent sedes suas illuc transtulerunt. Primum enim Elector Magnus saeculo septimo decimo vix exacto Gallis principatum suum patefecit, qui propter fidem reformatam a rege Gallorum opprimerentur. Secuti sunt saeculo duodevicensimi Frisii Saxonesque ex Hollandia nati Bohemique, saeculo undecivensumo Poloni, saeculi vicensimo decenniis primis Hebraei ex Polonia Livoniaque orti, post bellum mundanum secundum gestum Turcae Arabesque.

Cum in Germania, Adolpho Hitlero duce, caterva eorum qui cum partibus nationalibus socialisticis facerent, rerum potita esset, ex urbe antea artibus industria scientiisque florentissima ingens numerus eorum expulsus est, quorum opere auctoritas dignitasque urbis steterat. Hac in civitate in gremium monstrorum commutata duces partium nationalium socialisticarum consilium illud crudelissimum ceperunt, ut populum Hebraeorum totum ad internecionem oblitterarent. Mox autem bello a Germanis commisso Berolinum anno 1945 a victoribus deletum occupatumque est, gentesque oppressae liberatae sunt.

Urbs igitur restituta usque ad annum 1990 divisa erat in partes quattuor, quarum unam occupabant Sovietici, aliam Britanni, tertiam Galli, quartam Americani. Pars Sovietica et partes occidentales muro ab illa seiunctae institutis et legibus inter se differebant.

Inde ab anno 1990 una cum libertate Berolini integritas restituta est. Praeses cancellariusque Germanorum sedes et militiam suam Berolinum reduxerunt, unde his annis Horatio Koehlero praeside Angela Mercelia cancellaria rem publicam Germanorum gubernat.

Studia et musea[recensere | fontem recensere]

Academia Scientiarum Berolinensis et Brandenburgensis anno 1700 condita est iussu Friderici III principis Brandenburgensis (qui mox rex Borussiae coronatus erit), praeside ab initio Godefrido Leibnitio. Academia Artium iam anno 1696 ab eodem condita erat, rectore Iosepho Werner. Quattuor universitates Berolini in urbe florent, quarum antiquissima et praecipua, nomine originali Universitas Berolinensis, anno 1810 constituta est, conditore Gulielmus von Humboldt. Ipse cum fratre Alexandro von Humboldt, eruditione eminentissimi, in nomine huius universitatis hodierni commemorantur. Recentius inceptae sunt Universitas Technica Berolinensis, Universitas Artium, et Universitas Libera Berolinensis.

Musea nonnulla in insula fluminis Sprehae surguntur, quae propter hoc insula Museorum nuncupatur. Ibi visitatur Museum Pergamenum in quo servantur et restituuntur monumenta ingentissima a locis suis abrepta, videlicet Altare Pergamense (a quo museum omne appellatur), Porta Ištar (i.e. deae Astartis) Babylonensis, Porta Forensis Ephesina et frons Qasr Mšatta ('palatii hiemalis') cuius ruinae partim in deserto Iordaniensi manent. Eadem insula continet Museum Bodianum, Museum Vetus et Museum Novum. Alibi reperiuntur Museum Marchicum (videlicet historiae Brandenburgensis) et Museum Iudaicum Berolinense. Museum Historiae Naturalis, anno 1810 constitutum usque in annum 2008 ad universitatem Humboldtianam pertinuit. Museum temporis hodierni Berolinense in aedificio antiquae stationis lineae ferroviariae Hamburgensis, hodie desuetae, visitatur. Collectus antiquitatum classicarum partim in museo Pergamensi, partim in museo veteri ostentatur. Pinacothecae urbis Berolini principales sunt Pinacotheca Nationalis Vetus et Nova necnon Pinacotheca Berolinensis.

Aedificia et monumenta animadversione digna[recensere | fontem recensere]

Monumenta media urbe visitanda[recensere | fontem recensere]

Via sub Tiliis per medium Berolinum occidentem versus extendit. A linea murorum urbis vetustissimorum incipit ubi amnis in flumen Spreham fluens ponte Castellani transitur; eodem loco, contra Ecclesiam collegialem sive cathedralem Protestanticam (Berliner Dom), olim stetit Palatium Berolinense electorum Brandenburgensium regumque Borussicorum et imperatorum Germanorum, anno 1950 deletum, mox restituendum. Ad suburbium occidentale urbis recentioris recta linea currit per Forum Fridericianum seu Bebelianum et Forum Parisinum usque ad Portam Brandenburgensem. Ab illo, qui hac via a ponte Castellano perambulat, videntur ad dextram partem Museum Germanicum Historicum (olim Armamentarium), Custodia Nova, deinde illum aedificium magnum quod olim Palatium Regale constituit sed hodie Universitatem Humboldtianam, moxque Bibliotheca Rei Publicae. Ad sinistram partem videntur Palatium Principum, Palatium Principissarum, ad angulos Fori Fridericiani Theatrum musicum rei publicae et Bibliotheca vetus, ad fundum eiusdem fori Ecclesia cathedralis Sanctae Hedvigae et Deversorium Romanum, deinde Palatium vetus et in angulo Fori Parisini Deversorium Adlon. Ita attingitur Porta Brandenburgensis, extra quam, via Ebertina transita, Hortus bestiarum patet. Porta stylo classico descripta (ad imitationem Propylaeorum in Acropoli Athenarum) annis 1788-1791 aedificata est, architecto Carolo Gotthardo Langhans, iussu regis Borussici Friderici Gulielmi II, qui eodem tempore decessorem Fridericum II commemorare voluit (anno 1786 mortuo) et pacem celebrare qua post Bellum Septennale anno 1763 homines fruebantur.

Murus Berolinensis longissimus, qua ab anno 1961 ad annum 1989 partes urbis Berolini, quae ad occidentem solem spectant, a partibus ad orientem solem spectantibus separabantur; hominum enim migratione commotus Gualterius Ulbricht, princeps rei publicae democraticae Germanicae consilium cepit, ut fines illius rei publicae a ceteris Germaniae partibus intercluderentur.. His quidem diebus murus Berolinensis maxima ex parte deletus est. Tamen aliquas reliquias viatores invenient, quarum maximae ad ripam Sprevae fluvii extenduntur (quae variis imaginibus pictae Anglica appellatione East Side Gallery nominantur), aliae haud procul a senatu urbis Berolini in via Niederkirchneriana surgunt, aliae denique, ut Berolinensibus divisionis et servitutis monumento sint, ad viam Bernovianam conservantur.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Berolini quotannis mense Februario clarae cinematographiae festae celebrantur (Internationale Filmfestspiele Berlin).

Societates mercantiles[recensere | fontem recensere]

Berolinum est Societatis Ferriviariae Germanicae caput.

Ecclesia Catholica Romana[recensere | fontem recensere]

Berolinum est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae; diebus archiepiscopus est cardinalis Georgius Maximilianus Sterzinsky.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Monumentum Martini Lutheri iuxta Ecclesiam Sanctae Mariae.
Vide etiam: Alumni universitatum Berolinensium; Professores universitatum Berolinensium

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Regiones et vici[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Encyclopaediae et atlantes
Opera antiquiora
  • Döblin, Alfred. 1929. Berlin Alexanderplatz. Berolini: Fischer. [Mythistoria] (Theodisce)
Opera recentiora
  • Arnold, Udo. 1981 Preußen und Berlin. Luneburgi. (Theodisce)
  • R. Borst, S. Krätke, edd. 2002. Berlin Metropol zwischen Boom und Krise. Opladen: Leske + Budrich/ (Theodisce)
  • Cyril Buffet, Berlin. Lutetiae: Fayard, 1993. (Francogallice)
  • Arnt Cobbers, Kleine Berlin-Geschichte: vom Mittelalter bis zur Gegenwart. 2a ed. Berolini: Jaron Verlag, 2008. ISBN 9783897731424 (Theodisce)
  • Anton Gill, A Dance Between Flames: Berlin between the Wars. Londinii: John Murray, 1993. ISBN 0719549868 (Anglice)
  • Boris Grésillon, Berlin métropole culturelle. Lutetiae: Belin, 2002 (Francogallice)
  • Boris Grésillon et Dorothée Kohler. Berlin, capitale en attente. Hérodote 101 (2001/2002) (Francogallice)
  • Leonard Gross, The Last Jews in Berlin. Novi Eboraci: Carroll & Graf Publishers, 1999. ISBN 0786706872 (Anglice)
  • Jacob Hein, Gebrauchsanweisung für Berlin. Nova ed. Monaci: Piper, 2009. ISBN 9783492275767 (Theodisce)
  • Dieter Hoffmann-Axthelm, Osten Westen Mitte: Spaziergänge durch das neuere Berlin. Berolini: edition.fotoTAPETA, 2011. ISBN 9783940524140 (Theodisce)
  • Karl Kessler; Reimer Wulf, photographus, Über den Dächern des Neuen Berlin. Monaci: Herbig, 2004. ISBN 3776624035 (Theodisce)
  • Stefan Krätke, "Berlin: Stadt im Globalisierungsprozess" in Geographische Rundschau vol. 56 no. 4 (2004) pp. 20–25 (Theodisce)
  • David Clay Large, Berlin. Novi Eboraci: Basic Books, 2001. ISBN 046502632X (Anglice)
  • Felix Mundt, Antonia Wenzel, edd., Berolinum Latinum: Der 1. Stadtführer auf Latein. Berolini: Vergangenheitsverlag, 2011. ISBN 978-3940621429 (Latine) Paginae selectae apud amazon.de
  • Jean-Michel Palmier, Retour à Berlin. Lutetiae: Payot, 1989. ISBN 9782228882125 (Francogallice)
  • Anthony Read, David Fisher, Berlin Rising: Biography of a City. Novi Eboraci: W. W. Norton, 1994. ISBN 0393036065 (Anglice)
  • Wolfgang Ribbe, ed., Geschichte Berlins. 2 voll. 3a ed. Berolini: Berliner Wissenschafts-Verlag, 2002. ISBN 3830501668 (Vol. 1: Von der Frühgeschichte bis zur Industrialisierung; vol. 2: Von der Märzrevolution bis zur Gegenwart. Ed. 2a: Monaci: C. H. Beck, 1988) (Theodisce)
  • Wolfgang Ribbe, Jürgen Schmädeke, Kleine Berlin-Geschichte. Herausgegeben von der Landeszentrale für politische Bildungsarbeit Berlin in Verbindung mit der Historischen Kommission zu Berlin; Stapp Verlag Berlin 1994, ISBN 3877762220 (Theodisce)
  • Régine Robin, Berlin chantiers: un essai sur les passés fragiles. Lutetiae: Stock, 2001. ISBN 9782234053359 (Francogallice)
  • Jutta Rosenkranz, ed., Berlin im Gedicht: Gedichte aus 250 Jahren. 2a ed. Husum: Husum Druck u. Verlagsgesellschaft, 2006. ISBN 3898762645 (Theodisce)
  • Susanne Stemmler, Sven Arnold , edd., New York – Berlin, Kulturen in der Stadt. Wallstein, 2008, ISBN 9783835303287. (Theodisce)
  • E. R. Uderstädt; Kurt Schulze, photographus, Berlin – wie es nur wenige kennen. Berolini: Norddeutsche Buchdruckerei und Verlagsanstalt, 1930 (Theodisce)
Historica et specialia

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Berolinum spectant.
Vicivia Vide Berolinum apud Viciviam.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum
Vexillum Rei Publicae Germanicae
Aquae MattiacaeBerolinumBremaDresdaDusseldorpiumErfordiaHamburgumHannoveraKieliaMagdeburgumMoguntiacumMonacumPotestampiumSaraviponsStutgardiaSuerinum


Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg