Feriae Germaniae
Numerus feriarum in Germania inter terras foederales differt ab ad minimum 9 usque ad maxime 12 vel etiam 13 (in urbe Augustis Vindelicorum). His diebus operandum non est. Haec tabula indicat quae dies feriatae in quibus terris celebrantur.
Addendae sunt dies 24° die mensis Decembris sancti vesperi vel pervigilii ante diem natalem domini et pridie Kalendis Ianuariis Sancto Silvestri dedicata. His diebus ante meridiem operariis operandum est.
Notae [recensere]
- 1) et 2) et 5) in regionibus catholicis
- 3) Augustis Vindelicorum, in memoriam finis belli triginta annorum.
- 4) Sollemnitas paenitentiae et precum olim in omnibus partibus quibus plures hominum protestantes erant celebrabatur, sed nunc paene omnibus in terris excepta Saxonia abolita est.
- 6) Usque ab anno 1991 loco pristinae sollemnitatis rei publicae quae 17 Iunii habebatur.
- 7) Schola non habetur.
Postremo carnelevarium vel carnevale nominandum est. Quae dies in arcibus altis ut dicitur carnelevariis in primis in Rhenania die Lunae rosaria ut dicitur dies feriata est.
Dies memoriae [recensere]
Dies 17 Iunii adhuc dies memoriae seditionis 17 Iunii 1953 est. Usque ad unificationem Germaniae etiam hic dies sollemnitas erat, nunc dies unionis 3 Octobris est.