Latinitas nondum censa

Lentia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Lentiae Situs Lentiae
Nomen Latinum: Lentia
Nomen Theodiscum: Linz
Nomina Latina alia: Lincia, Linca, Lincium, Linza, Lintza, Gesadunum, Aredata, Aredatum.
 
 
Despectus ad urbem de monte Pöstlingberg
Linz Donau.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Civitas: Austria Superior
Circulus: Municipium
Coordinata geographica: 48° 18′ 11″ Sept., 14° 17′ 26″ Ort.
Altitudo: 226 supra mare
Area: 96.048 km²
Numerus incolarum: 189284 (tempus 01.04.2009)
Spissitudo incolarum: 1971 incolae per km²
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:

Numerus cursualis: 4010, 402x, 403x, 404x
Praefixum telephonicum: 0732
Nota autocineti: L
Nota magistratus communalis: 40101
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Hauptstraße 1-5
Pagina interretialis: www.linz.at
Res politicae
Magister civium : Franciscus Dobusch (Socialis Democratica Factio Austriae)
Numerus consiliariorum: 61
Electi sunt anno: 2009
Membra consilii: 26 SPÖ, 17 ÖVP, 9 FPÖ, 7 BL, 1 BZÖ, 1 KPÖ

Lentia[1] (Theodisce: Linz) est urbs in Austria ad Danubium flumen sita et caput provinciae Austriae Superioris. Post Vindobonam et Graeciam numero incolarum tertium locum inter urbes austriacas tenet. Anno 2009, Lentia una cum Vilna titulum capitis culturalis Europae tulit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam quarto saeculo a.C.n., compluria oppida Celtica in ea regione, quam Lentia hodierna occupat, sive in collibus sive in utraque Danubii ripa exstiterunt, quorum unum in monte Freinberg vocato situm Celtarum lingua Lentos ('flexibilis, incurvatus') appellatum esse videtur, quod nomen in posteriora castra Romana translatum est.

Inter annos 166 et 180, dum bellum Marcomannicum geritur, Marco Aurelio imperatore castra posita sunt. Quorum fit mentio in Notitia Dignitatum (circiter 420) sub nomine Lentia. Oppidum quamvis compluries a Germanis deletum, tamen in Medium Aevum permanebat et ab saeculo octavo, cum Tassilone III duce in dicionem ducatus Bavariae venit, denuo florescebat.

Anno 799, nomen vernaculum Linze primum litteris apparet, anno 806 Lentia mercatus dicta est, sub annum 1240 urbi praetor et sigillum urbanum tributa sunt. Cum urbs illo tempore in confinibus ducatus Austriae sita esset, portorium exigebatur, quo incrementum civitatis magnopere augebatur, cuius rei testimonio est novum forum anno 1230 creatum.

Religiones[recensere | fontem recensere]

Ad 1600, maxima Lentiae pars incolarum confessioni Augustanae addicta, ecclesia autem Catholica paene exstincta erat. Post Reformationem Catholicam, initio saeculi decimi septimi habitam usque ad hodiernum diem, maior civium pars sunt Catholici Romani. Lentia etiam est sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae, nomine Dioecesis Linciensis. Praesens Episcopus Ludovicus Schwarz[2] anno 2005 nominatus est. Lentia multas ecclesias magnificas habet. Ecclesia Cathedralis Nova[3] principio saeculi vicesimi aedificata maxima Austriae ecclesiarum est.

Aliae ecclesiae praeclares:

  • Ecclesia parochialis (Theodisce: Stadtpfarrkirche)
  • Ecclesia cathedralis antiqua (ecclesia Iesuitarum)
  • Ecclesia Ordinis Sanctae Ursulae
  • Ecclesia in monte Pöstlingberg (Basilica peregrinationis)
  • Ecclesia Sancti Martini (quae est antiquissima ecclesia urbis tempore Caroli Magni fundata).

Schola episcopalis (antea "seminarium minus") nomine Collegium Petrinum anno 1897 condita est.

Alia aedificia visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Castellum: Prima mentio facta est anno 799; saeculo quinto decimo, sedes imperatoris Friderici III erat. Ex anno 1966, hospitio museo historico-ethnographico praebet.
  • Lentos: Aedificium notandae architecturae modernae ad Danubium situm cum pinacotheca arti recenti destinata.
  • Brucknerhaus: Domus musicae arti dedicata, quae nomen a compositore Antonio Bruckner trahit.
  • Novum theatrum variis musicae spectaculis dedicatum et anno 2013 apertum

Artes et scientiae[recensere | fontem recensere]

Quattuor universitates Lentiae sitae sunt:

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books). Alia nomina sunt: Lincia, Linca, Lincium, Linza, Lintza, Gesadunum, Aredata, Aredatum.
  2. de:Ludwig Schwarz
  3. de:Neuer Dom (Linz)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lentiam spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!