Homo neanderthalensis
Homo neanderthalensis (King anno 1863) est species generis Hominis familiae Hominidarum. Homo sapiens neanderthalensis in litteratura scientifica etiam nominatur.
Nomen neanderthalensis nascitur ex nomine vallis Neandri apud Dusseldorpium, ubi, anno 1866, reliquiae hominis detectae sunt, ossium similes hominum modernorum, sed cerebro maiore (1650 centimetris cubicis), fronte recedente, habituque omnino robustiore.
Partes ossium compages Hominis neanderthalensis in Belgia primum detectae sunt anno 1829, iterum Calpae.
Homo neanderthalensis est species Europaeana et Asiana. Antiquissima ossium compages sunt circa duocentiens milliens annos antiqui. Species exstincta est abhinc plusquam annorum 50 milia in Asia et 30 milia in Europa.
Putatur Hominem neanderthalensem ex Homine erecto aut Homine heidelbergensi ortum esse.
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |