Constantinus Fehrenbach

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Fehrenbach

Constantinus Fehrenbach (natus die 11 Ianuarii 1852 in Wellendingen bei Bonndorf (Badenia); Friburgi Brisgoviae obiit die 26 Martii 1926) fuit iuris consultus, vir publicus factionis Centri ac cancellarius Rei Publicae Wimarii a die 25 Iunii 1920 usque ad diem 4 Maii 1921.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius magister vici fuit. Consiliis parentum Constantinus filius sacerdos fieri debuit: anno 1871 in convicto puerum maturitatem adeptus est. Tum theologiae catholicae Friburgi studebat. Sed mox ei constitutum est, ut coelibatum negaret. Itaque studium theologiae finivit et nunc iurisprudentiae se dedit. Anno 1879 primam probationem accepit. Anno 1882 assessor secunda probatione accepta factus causidicus Friburgi vixit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1880 uxorem duxit atque ex ea unam filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fehrenbach, qui nunc sodalis Centri erat, anno 1884 decurio urbis Friburgi electus est. Annis 1885 - 1887 et 1901 - 1913 legatus senatus terrae Badeniae fuit. Ab anno 1907 etiam praeses senatus terrae erat. Ab anno 1903 etiam legatus Dietae Imperii Germanici fuit et mense Iunio 1918 etiam praeses Dietae Imperii electus est. Quamquam inter res novas Novembris 1918 monarchiam servare studuit, id adipisci non potuit. 19 Ianuarii 1919 autem et legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae et deinde eius consilii praeses electus est. Hoc officio et in Dieta Imperii nuper electa anno 1920 tenuit, dum 25 Iunii cancellarius ipse electus est. 4 Maii 1921 propter controversias foederis regendi magistratum deposuit. Sed ad mortem legatus parlamenti et praeses legatorum Centri mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]