Olaus Scholz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Olaus Scholz anno 2009

Olaus (vulgo: Olaf) Scholz (natus: 14 Iunii 1958 Osnabrugae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Parentes mercatores vestium fuerunt. Scholz Hamburgi in vico Altona crevit et scholam frequentavit. Postquam examen maturitatis anno 1977 adeptus est, Scholz Hamburgi iurisprudentiae studebat et ab anno 1985 iurisconsultus laborat. Praeterea annis 1990 - 1998 syndicus erat foederis societatum consumptionis Germanicarum.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Scholz, qui ab anno 1975 sodalis SPD est, anno 1998 legatus in Dietam Foederalem electus est. Anno 2000 - 2004 etiam praeses suae factionis Hamburgi erat. Anno 2001 Dietam Foederalem reliquit, ut senator Hamburgi rerum internarum fieret. Ad quem honorem Ortvinus Runde, primus magister civium, ei adhíbuit. Sed paucis mensibus post, cum SPD Hamburgi electionem perdidisset, Scholz hunc magistratum relinquere coactus est. Eodem anno iterum in Dietam Foederalem missus est. Annis 2002 - 2004 secretarius generalis suae factionis erat. Cum Gerhardus Schröder praeses suae factionis recessisset, etiam Scholz officium reliquit. Anno 2005 CDU et SPD foedus regnandi fecerunt. Postquam Administer Foederalis Laboris Franciscus Müntefering anno 2007 a magistratu se abdicavisset, Scholz eius successor nominatus est. Post electionem anni 2009 cum ceteris administris SPD consilium administrorum reliquit et 22 Octobris vicarius praeses legatorum factionis suae in Dieta Foederali electus est. 13 Novembris 2009 etiam vicarius praeses suae totius factionis electus est. 25 Novembris 2010 factio GAL - id nomen viridum Hamburgi est - pronuntiavit, se foedus regendi cum CDU et magistro civium eius Christophero Ahlhaus finiturum. Suffragium novum die 20 Februarii 2011 habitum est atque Scholz maximam partem suffragiorum accepit. 7 Martii novus magister civium Hamburgi a parlamento electus est. Itaque die 10 Martii Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]