Hermannus Müller

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hermannus Müller

Hermannus Müller (Manhemii natus die 18 Maii 1876 - Berolini obiit die 20 Martii 1931) fuit vir publicus factionis socialisticae democraticae ac bis cancellarius Rei Publicae Wimarii.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius fabricator vini spumantis in Saxonia erat. Post scholam finitam tirocinium mercatoris Francofurti ad Moenum fecit. Tum ibi et Vratislaviae ad annum 1899 adiutor commercii erat. Deinde ad annum 1906 diurnarius pro actis diurnis Gorlicii laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Müller anno 1902 uxorem duxit, quae auem iam anno 1905 mortua est. Ex ea unam filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Müller ab anno 1893 sodalis SPD fuit. Anno 1906 inter rectores factionis electus et praecipue actis diurnis nuntios mittebat. Anno 1908 frustra candidatus erat domus legatorum Borussiae. Annis 1916 - 1918 legatus Dieta Imperii Germanici fuit et deinde Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Post finem monarchiae 9 Novembris 1918 etiam sodalis consilii executionis consiliorum opificum et militum fuit. 21 Iunii 1919 - 26 Martii 1920 Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum Bauer erat. Hoc officio fungens etiam Foedus Versaliis sancitum signare coactus est. Deinde a die 26 Martii 1920 usque ad diem 8 Iunii 1920 primo ipse cancellarius imperii erat. Eodem anno iterum legatus Dietae Imperii electus est et ad mortem mansit. Annis 1920 - 1918 praeses legatorum SPD in Dieta Imperii fuit et annis 1919 una cum Ottone Wels praeses totius factionis. Tum 28 Iunii 1928 usque ad diem 27 Martii 1930 iterum cancellarius Theodiscus erat; quae administratio fuit ultima Rei Publicae Vimarii a plurimorum suffragis parlamenti (Germanice Reichstag) fulta.

Opus[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]