Guido Westerwelle
Guido Westerwelle (natus 27 Decembris 1961 Hunaphae) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae (FDP) est.
Index |
Familia et Munus[recensere]
Parentes Guidonis iurisconsulti fuerunt. Et ipse, postquam maturitatem Bonnae anno 1980 adeptus est, eodem loco iurisprudentiae studebat et anno 1987 primam et 1991 secundam probationem accepit. Anno 1994 ab universitate Hagen doctor iurisprudentiae promotus est. Ab anno 1991 iurisconsultus laborat.
Cursus honorum[recensere]
Westerwelle iam ab anno 1990 sodalis FDP est, annis 1983 - 1988 praeses iuvenum liberalium fuit. Annis 1994 ad usque 2001 secretarius generalis FDP factionem rexit. Ab anno 1996 etiam legatus Dietae Foederalis factus est, cum alius legatus suae factionis Dietam reliquit. 4 Maii 2001 denique successor Wolfgangi Gerhardt praeses factionis FDP electus est, quem honorem etiam post victoriam in electione Dietae Foederalis 27 Septembris 2009 accepit: 29 Septembris omnibus votis reelectus est. Annis 2006 - 2009 etiam praeses fractionis FDP in parlamento Theodisco erat. Anno 2011 autem factio eius FDP clades acerrimas apud electiones senatuum terrarum accepit: Cum et in Badenia-Virtembergia et in Rhenania-Palatinato FDP plurima suffragia amisit, Westerwelle 3 Aprilis a magistratu praesidis FDP se recepit. Administer rerum exterarum mansit, cum praeses FDP voluntate factionem regentium 13 Maii 2011 Philippus Rösler factus est[1]. Rösler die 18 Maii et vicarius cancellarius nominatus est.
Consilia[recensere]
Electione anni 2002 XVIII per centum suffragiorum accipere conabatur, cum neve CDU/CSU neve SPD factioni foedus proposuit. Sed non plus quam 7,2 per centum adeptus est. Electione anni 2005 plus quam VIII per centum adeptus dux factionum adversarum factus est, cum SPD et CDU/CSU foedus ad regendam Germaniam facerent. Anno 2009 autem FDP factio Westerwelle suadente CDU foedus proposuit et XV per centum accepit electione Dietae Foederalis.
Opera[recensere]
- Guido Westerwelle: Das Parteienrecht und die politischen Jugendorganisationen. Baden-Baden, Nomos, 1994, ISBN 3-7890-3555-6.
- Guido Westerwelle (ed.): Von der Gefälligkeitspolitik zur Verantwortungsgesellschaft. Econ Tb., Dusseldorpii/Monachii, 1997, ISBN 3-612-26520-2.
- Guido Westerwelle: Neuland: Einstieg in einen Politikwechsel. Monachii 1998, ISBN 3-430-19602-7.
- Guido Westerwelle: Neuland. Die Zukunft des deutschen Liberalismus. Monachii 1999, ISBN 3-612-26658-6.
- Guido Westerwelle (ed.): Mein Buch zur Wahl. Monachii 2002, ISBN 3-548-75103-2.
Nexus externi[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Guido Westerwelle spectant. |
- Pagina personalis (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)
Notae[recensere]
| Henricus de Brentano (CDU) |
Gerhardus Schröder | Gulielmus Brandt (SPD) | Gualterus Scheel (FDP) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Nicolaus Kinkel (FDP) | Iosephus Fischer (Virides) | Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Guido Westerwelle (FDP) | |
|
| Angela Merkel (CDU) |
Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) | Ronaldus Pofalla (CDU) |
|
| Theodorus Heuss |
Franciscus Blücher | Thomas Dehler | Reinholdus Maier | Ericus Mende | Gualterus Scheel | Ioannes-Theodericus Genscher | Martinus Bangemann | Otto Comes Lambsdorff | Nicolaus Kinkel | Wolfgangus Gerhardt | Guido Westerwelle | Philippus Rösler |
|