27 Septembris
E Vicipaedia
| Aug – September – Oct | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | 2 | 3 | ||||
| 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
| 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
| 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
| 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | |
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
27 Septembris dies 270ª anni est (271ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 95 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem quintum Kalendas Octobres, quod a.d. V Kal. Oct. abbreviatur.
Index |
[recensere] Eventa
[recensere] Saeculo 16
- 1540 - Paulus III papa Bulla apostolica "Regimini militantis Ecclesiae" ordinem Societatis Iesu approbavit.
[recensere] Saeculo 18
- 1707 - Dionysius Papin inventor Francicus nave, quae primo tempore machina vapore utente propellebatur, vectus est: A Cassala in flumine Fuldaha ad usque Mundiam Hannoveranam iter fecit.
[recensere] Saeculo 19
- 1808 - Conventus imperatorum et regum Erfordiae: Napoleo I, imperator Francorum Alexandrum I imperatorem, quattuor reges atque XXXIV principes Germanicos convenit. Et Ioannes Wolfgangus Goethe adfuit.
- 1870 - Bello Germanico - Francico Argentoratum urbs Germaniae tradita est.
[recensere] Saeculo 20
- 1916 - Iosue V (1897 - 1935) imperator Aethiopiae depositus est. Zauditu imperatrix ei successit.
- 1939 - Defensores Polonici Varsoviae se exercitui Germanico tradiderunt. 120.000 milites capti sunt.
- 1940 - Imperium Germanicum, Regnum Italiae atque Iaponia Berolini Foedus Trium Imperiorum signaverunt.
- 1971 - Hirohitus imperator Iaponiae et Ricardus Nixon praeses CFA in Alascam conveniunt.
[recensere] Natales
[recensere] Saeculo 19
- 1810 - Michael O'Connor, epidcopus Hibernus in Ecclesia Catholica Romana; mortuus est anno 1872.
- 1826 - Ioannes Petrus Armandus David, presbyter catholicus, sacerdos ad propagandam fidem legatus in Sinam, Mongoliam et Tibetiam et studiosus naturae praecipue geologiae, mineralogiae, zoologiae et botanicae; mortuus est anno 1900.
- 1855 - Paulus Appell, mathematicus Francicus; mortuus est anno 1930.
- 1871 - Martinus Henricus Glynn, politicorum peritus Americanus factionis Democraticae; mortuus est anno 1924.
- 1887 - Ioannes Patou, clarissimus sumptuosorum vestum factor Francicus; mortuus est anno 1936
- 1897 - Paulus VI, papa; mortuus est anno 1978
[recensere] Saeculo 20
- 1920 - Eduardus Massaux, theologus et sacerdos catholicus Belgicus; mortuus est anno 2008.
- 1924 - Iosephus Škvorecký, scriptor Tzechoslovacho-Canadiensis; mortuus est anno 2012.
- 1930 - Ioannes Fraser Muth, oeconomiae peritus Americanus; mortuus est anno 2005.
- 1947 - Victor F. Snyder, rerum politicarum peritus Americanus factionis Democraticae.
- 1953 - Diana Abbott, politicarum rerum perita Britannica.
- 1958 - Irvine Welsh, scriptor Britannicus.
- 1972 - Lhasa de Sela, cantrix Mexico - Americana; mortua est anno 2010.
- 1984 - Wouter Weylandt, birotarius Belgicus; mortuus anno 2011.
[recensere] Mortui
[recensere] Saeculo 16
- 1590 - Papa Urbanus VII (natus 1521).
[recensere] Saeculo 17
- 1651 - Maximilianus, dux Bavariae ab anno 1597, natus est anno 1573.
- 1691 - Alexander VIII papa (ab anno 1689), natus est anno 1610.
- 1700 - Papa Innocentius XII (natus 1615).
[recensere] Saeculo 18
- 1769 - Ioannes Dominicus Mansi, scholaris, traductor et editor ´Italicus; natus est anno 1692.
[recensere] Saeculo 19
- 1891 - Ioannes Gončarov, scriptor Russicus (natus 1812).
[recensere] Saeculo 20
- 1917 - Edgarus Degas, pictor Francicus (natus 1834).
- 1944 - Sergius Prokudin-Gorskij, photographus Russicus (natus 1864).
- 1956 - Petrus Calamandrei, scriptor, iuris consultus professor et vir publicus Italicus; natus est anno 1889.
- 1958 - Margarita Stonborough-Wittgenstein, clari philosophi Ludovicus Wittgenstein et clavistae Pauli Wittgenstein soror; nata est anno 1882.
[recensere] Saeculo 21
- 2005 - Ronaldus Golias, actor Brasiliensis; natus est anno 1929.
- 2009 - Ioannes Dychovičnyj, actor ac moderator cinematographicus Sovieticus et Russicus (natus 1947)
[recensere] Festa et Feriae
- Dies festivus nationalis Iemeniae (vide supra ad annum 1962)
26 Septembris – 28 Septembris
27 Augusti – 27 Octobris
Index dierum
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |