Historia Germaniae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Prisca historia
Germania medii aevi
Imperium Germanicum
Hodie
 
Varia
 
Formula:Portal-inline
v · d · e

Historia Germaniae propriae decimo saeculo cum ortu regni Germanici ex imperio Francico coepisse communis opinio est, quo tempore plurimi incolae regni aut Germani aut Celtae (Galli) fuerunt, a occidente autem etiam partes iam diu ad Romanum imperium pertinentes, quorum incolae Romana vita iam diu adhaeserant, hereditate accepit, a oriente verum multae gentes Slavici, praecipue Venedi, regno nuper orto subiecti erant. Quod reges Germanici (imprimis stirps Ottonum) auctoritate Papae Romanae felicissime nitebantur eis mox auctoritas nominis imperii tributa est. Etiam stirpes Saliorum et Waiblingensium ecclesiam imperialem propagaverunt. Exiente Vaiblingorum stirpe potestas regnum graviter adfecta est hactenus, ut imperium saepe seditionibus principum imperialium laborabatur. Demum per Bullam Auream dictam imperatoris Caroli IV. modus regnum creandorum constitutus est. Praeterea nunc etiam urbes totius Germaniae magis magisque florere coeperunt.

Incipiente novo aevo imperium mutationibus mitissime tantum adfectum est, sed potius singulae partes eius innovationibus comprehensae sunt. Praecipue reformatione, contrareformatione atque Bello tricennali graviter labefactum est, quibus hominibus magna ambigutas de constitutione vetere fidei ac imperii administrandi atque de potestatibus translaticiis infusum est. Praeter Habsburgenses, quae ex 15. saeculo quasi perpetue imperium moderabantur etiam stirps Hohenzollern praesidens Prussiae regno adeo conviruit ut mox immo prisco imperio Austriaco par esse existimatur.

Exarsis bellis coitionum sacrum imperium Romanum finem habuit. Cum Napoleo imperator Francicus totius ferme Europae potitus esset Germaniae per Bella liberationis iterum servitute liberatae instituta est Confoederatio Germanica praestantibus regnis Austriae atque Prussiae. Quamquam motus rerum novarum mensis Martii cupiendarum, quo integritatem Germaniae restitui conatum est, sedatus est copiae regni Prussici hunc paulo post devincendo Franciam atque Austriam ad felicem exitum duxerunt. Conditum est Imperium Germanicum.

Cum imperatori Gulielmo II aetate Imperialismi totius orbis se potiri obversaretur motui gerendi belli quantum contribuit, ut paulo post Primum bellum mundanum coortum est. Imperium cum per seditionem Novembris anni 1918 submersum esset exclamata est Res Publica "Vimaria" dicta secundum locum ubi confecta sit nova constitutio democratica. Paucis solum annis autem exstitere illae contigit dum iam anno 1933 in dictaturam Nazisticam delapsa est.

Nationes, quae tyrannidem Nazisticam impugnaverint, oppresso exercitu Germanico partitionem Germaniae atque urbis Berolini quartas in partes decreverunt: Pars orientalis sub dicionem Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum cecidit, partes occidentales autem in potestatem Civitatum Foederatarum Americae, Britanniarum Regni atque Franciae redactae sunt, ex quibus anno 1949 Res publica foederalis Germanica constituta est, partem autem orientalem paulo post Rem publicam democraticam Germanicam fore instruitur. Cum anno 1961 Murus Berolinensis aedificaretur divisio terrarum Germanicarum anno 1961 confirmata est.

Seditione placida (Germanice commune ut cardo rerum notum) in parte orientali facta dictatura Factionis Socialisticae Unitae Germaniae (SUG) eversa est atque constitutum est mense Martio 1990 prima libera comitia in parte subsolana fieri, qua de causa mox actum est, ut Germania omnis restitueretur. Quod victores praeteriti belli nationis restitutioni assentiri parati esse se praebuerunt valde in promisso pependit, Germaniam coniunctionem Europae nationum peturam esse. Germani autem instituendo monetam paneuropaeicam nomine Euro atque admittendo civitates Europae orientalis in Unionem Europaeam fidem servavisse videntur.

Hodiernum vexillum Germaniae
Situs Germaniae hodiernae

Aetas Praehistorica[recensere | fontem recensere]

Replica 35.000–40.000 Veneris de Hohlefels, antiquissima depictio hominis

Antiquissimum spolium generis hominis est quaedam mandibula, quae ante 500.000 ferme vel 600.000 annos genita esse creditur exemplumque praebuit generis hominis heidelbergensis. Paulo recentiora sunt reliqua hominis steinheimensis. Ex hominem heidelbergensem ante 130.000 annos procreatum est homo neanderthalensis, qui circa 100.000 annos in finibus hodiernae Germaniae vixisse putatur. Cum partes Germaniae posteriore aetate glaciali ad tundram inhabitandam reductae sunt probabile est nullos hominidos tempore Aurignaciarum usque ad medium palaeolithicum inhabitavisse neque ulla indicia cultus humani reperta sunt.

Ossa cuiusdam mulieris inter 20-25 annos natae una cum iis cuiusdam viri ante 14.000 annos sepulta sunt

In Suavia inventa est figurina Veneris de Hohlenfels ante 35.000-40.000 annos confectos, quae est veterrima depictio hominis.

Cum aetate Neolithico homines primo agri cultura, pecuaria atque sedibus stabilibus uterentur etiam ars figlinaria primo adhibita est. Quod eodem tempore etiam primo metallo utebatur hominibus indigenibus valde profuit. De aetate aenea in Germania relicta est exempli gratia discus caelestis Nebrae, qui veterrima depictio caeli existimatur.

Origo gentis[recensere | fontem recensere]

Cum inciperent Migrationes Europaeae populorum et gentium etiam partes aliarum gentium ut Sarmatae vel Hunni in finibus Germaniae remanserunt. Tractibus transdanubiis omnibus paene Germanis vacuefactis Slavi eos frequentare coeperunt. Demum inter 11. usque 14. saeculum haec partes iterum nationi Germanicae iterum adiunctae sunt.

Aetas Antiqua[recensere | fontem recensere]

Aevum Medium[recensere | fontem recensere]

Medium Aevum Anterius[recensere | fontem recensere]

Cum Germani sedes translaticias trans Albam flumen migrando in terras australiores evacuissent gentes Slavici usque ad finem 7. saeculi omnium tractuum trans Albam atque Salam potiti sunt, quare regiones transalbanos usque ad medium aevum etiam Germania Slavica nominatae sunt. Hodie quoque supersunt Slavi in Germania, praecipue Venedi in Lusatia parte.

Merovingi (ca 500–751)[recensere | fontem recensere]

Magna pars Europae occidentalis (praecipue vetus provincia Romana Galliae) et partes Mediae Europae ex initio 6. saeculi regno Francorum subiectae erant etsi Germania boreo-occidentalis adhuc a gente Saxonum incolebatur. Stirps Merovingorum autem fervore fines suos industrie trans Rhenum propagavit: Alamanni atque Thuringi potestati Francicae concesserunt, tamen querela interna de imperio regnando atque incrementum potestatis maiorum domus impediverunt, ne rex singulorum principatuum firmius potiretur. Exeunte 7. saeculo Merovingi de facto a Carolingis potestate amoti sunt, qui ex anno 751 etiam de iure reges Franciae coronati sunt.

Partitio imperii Francici in Convento Verodunensi (843)

Carolingi (751–911)[recensere | fontem recensere]

Ottoni (919–1024)[recensere | fontem recensere]

Medium Aevum proprium[recensere | fontem recensere]

Salii (1024–1125)[recensere | fontem recensere]

Stauvi (1138–1254)[recensere | fontem recensere]

Medium Aevum Posterius[recensere | fontem recensere]

14. saeculo nimium incrementum populationis, messes tenues atque calamitates naturales causae fuerunt diuturnarum famium. Anno 1349/50 tertia pars incolarum pestilentiae succubuit magnaque pars Hebraeorum tumultibus in Poloniam migrare compulsa est.

Interregnum atque radices regnum suae potestatis (1254–1313)[recensere | fontem recensere]

Ludovicus IV Bavariensis atque Carolus IV (1314–1378)[recensere | fontem recensere]

Ortus domus Habsburgensis (1378–1493)[recensere | fontem recensere]

Novum Aevum Anterius[recensere | fontem recensere]

Maximilianus I (1486–1519)[recensere | fontem recensere]

Reformatio atque Contrareformatio (1517–1618)[recensere | fontem recensere]

Bellum tricennale (1618–1648)[recensere | fontem recensere]

Absolutismus (1648–1789)[recensere | fontem recensere]

Saeculum XIX "longum" dictum (1789–1918)[recensere | fontem recensere]

Res novae Francogallicae atque „Bella liberationis“ (1789–1814)[recensere | fontem recensere]

Restauratio (1814–1848)[recensere | fontem recensere]

Res novae anni 1848/1849[recensere | fontem recensere]

Tempora reconstitutionis (1849–1858) atque Confoederatio Germaniae borealis (1866–1871)[recensere | fontem recensere]

Imperium Germanicum (1871–1918)[recensere | fontem recensere]

Saeculum XX "breve" dictum – A primo bello mundano usque ad finem belli frigidi[recensere | fontem recensere]

Etsi aetas civium potentium ortus, inductionis industriarum atque imperiorum certantium etiam in Germania usque ad primum decennium 20. saeculi perdurabat sequentes aetates bellorum mundialium 20. saeculi iam annis 1980 exivisse communis opinio est.

Primum bellum mundanum (1914–1918)[recensere | fontem recensere]

Res publica Vimariana (1918/19–1933)[recensere | fontem recensere]

Nationalsozialismus et bellum mundanum alterum (1933–1945)[recensere | fontem recensere]

Germania partita[recensere | fontem recensere]

Tempora occupationis (ex 1945)[recensere | fontem recensere]

Res publica foederata Germaniae (1949–1990)[recensere | fontem recensere]

Res publica democratica Germanica (1949–1990)[recensere | fontem recensere]

Germania restituta (ex 1990)[recensere | fontem recensere]