Helimutus Schmidt

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Helimutus Schmidt, anno 1977

Helimutus Henricus Valdemarus Schmidt (Hamburgi natus die 23 Decembris 1918) est vir publicus factionis socialisticae democraticae.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Schmidt postquam testimonium maturitatis accepit, ab anno 1937 miles erat et Bello Orbis Terrarum II succenturio interfuit. Anno 1945 brevi tempore captivus belli erat. Deinde Hamburgi oeconomiae studebat et anno 1949 diploma accepit. Deinde ad annum 1953 in magistratu Hamburgi oeconomiae et commeatus operam dedit. Cui magistratui Carolus Schiller praefuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Schmidt sodalis factionis SPD factus est. Annis 19531962 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Fuit senator Hamburgi rerum internarum 1961 ad usque 1965, qui 1962 incolis maxime adfuit, cum haec urbs fluctibus ingentibus maris submersa est. Ab anno 1965 iterum legatus Dietae Foederalis, 1966 ad usque 1969 factioni SPD Dietae Foederalis Germaniae praefuit. Sub cancellario Gulielmo Brandt 1969 – 1972 Administer Foederalis Defensionis Publicae et tum ad annum 1974 Administer Foederalis Aerarii Publici et Oeconomiae erat. Cum cancellarius Brandt magistratum desereret, fuit Germaniae Cancellarius foederalis a die 16 Maii 1974 usque ad diem 1 Octobris 1982. Anno 1983 Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Helimutum Schmidt spectant.
  • Biographia in pagina Musei Historici Germaniae
  • Biographia in pagina Cancellariae Foederalis Germaniae


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!