Ioannes Rau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Rau
Johannes Rau
Ioannes Rau
Ioannes Rau anno 2004
Natus 16 Ianuarii 1931
Wuppertal
Obiit 27 Ianuarii 2006
Berolino


Ioannes Rau (Theodisce: Johannes Rau) erat octavus Praeses Foederalis rei publicae Germaniae ab 1999 usque ad 2004. Socius erat Factionis Socialis Democraticae Germaniae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ille erat magister civium superior Wuppertal ab 1969 usque ad 1970 et praeses Factionis Socialis Democraticae Germaniae in terra foederalis Rhenania Septentrionalis-Vestfalia ab 1977 usque ad annum 1998. Rau ab 20 Septembris 1978 successor Hinrici Kühn etiam erat praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae. Anno 1987 candidatus cancellarii suae factionis electiones contra Helimutum Kohl perdidit. Cum Rau magistratum praesidis foederalis peteret, Successor eius praeses ministrorum 27 Maii 1998 Gualphangus Clement creatus est. 23 Maii 1999 Rau successor Romani Herzog praeses foederalis Germaniae creatus est. Quem officium gessit ad usque 30 Iunii 2004.

Nota postalica publicata in recordatione mortis eius

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Rau spectant.