Adolphus Hitler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Adolphus Hitler
Adolf Hitler
Adolphus Hitler
Adolf Hitler anno 1933
Natus 20 Aprilis 1889
Braunaviae
Obiit 30 Aprilis 1945
Berolini

Adolphus Hitler[1] (Theodisce: Adolf Hitler; Braunaviae 1889Berolino 1945) fuit ab anno 1921 praeses "Operariorum Factionis Germaniae Nationis Communitariae" (quam NSDAP dicebatur) et inter annos 1933 et 1945 cancellarius; ab anno 1934 etiam Praeses Germaniae. Appellatus est dux (Theodisce: Führer) suae voluntatis causa. Crudelitate sua Hitler una cum Iosepho Stalin ipsam mali imaginem saeculo vicensimo putatur.

Index

[recensere] Vita

Adolphus Hitler infans (circa 1889–1890).
Clara, mater Hitleri.

Die 20 Aprilis 1889 Hitler Braunaviae in Austria natus est. Pater fuit Aloysius Hitler, portitor; mater, Clara, nomine Pölzl nata. Soror Paula Hitler fuit. Fertur Adolphus a patre cingulo pugnisque cottidie verberavisse. Primos scholae annos, puer erat discipulus optimus; post scholam attamen otiosus. Desiderium suum esse pictor evanuit. Professores enim academiae artis Vindobonensis opera Hitleri nullius valoris esse iudicabant. Illo tempore, Hitler sententias contra Iudaeos aliquorum virum politicorum peritorum sicuti Caroli Lüger et Georgii Henricus Ritter de Schönerer cognovit quas multa apud eum valuerunt. Praeterea iis annis dramata musica Ricardi Wagner — etiam inimicus Iudaeorum — saepe videbat et valde aestimabat, praecipue Rienzi. Iam cum iuvenis erat et (anno 1909) Vindobonae in pauperorum deversorio habitabat, dicitur contradictiones animum suum saepe graviter perturbavant.

Anno 1913 Vindobonam reliquit, ut militiam Austriacam evitaret, et Monachium venit. Ibi autem die 1 Augusti 1914 voluntarius miles Bellum Orbis Terrarum I accessit, et per totum bellum mansit. Praepositi eius eum, qui saepe nuntios inter fossas pugnantium transportabat, fortem esse neque milites ducere posse praedicabant. Itaque phaleris quidem decoratus neque promotus est.

Bello Orbis Terrarum I composito, Hitler primo miles Monachii mansit et iussu praepositorum comitia factionum politicarum accedebat. Cum concilium factionis minimae extremae dextrae nomine "Factio Theodisca Opificum" visitavisset, politicorum peritus esse constituit et mox dux eius gregis electus est, quod orationibus suis auditores valde permovere potuit. Iterumiterumque Iudaeos esse auctores cladis Germanorum exclamabat. Anno 1921 Monaci unicus dux factionis cuius siglum est NSDAP factus est potestate aliis ducibus dempta. 9 Novembris 1923 cum aliis Monachii rebus novis studebat et frustra Eugenio Ritter de Knilling atque Gustavo Ritter de Kahr regentibus Bavariae persuadere conatus est, ut sibi sequerentur. Hitler fugere coactus est, sed mox captus atque iudicatus ad quinque annos carceris seditionis causae damnatus est. Scripsit in carcere librum De proelio meo (Theodisce: Mein Kampf) inscriptum et annis 1925 et 1926 editum, quo quid de re publica sentiret fierique vellet aperte statuit. Factio NSDAP interdicta et dissoluta est. Iam mense Decembri 1924 Hitler liberatus et anno 1925 factio sua iterum condita est. Ab anno 1929, factionis eius magnum exitum habuit.

Quamquam anno 1932 in secundo ordine praesidentiae petitionum die 10 Aprilis contra Paulum de Hindenburg (53.1%) et Ernestum Thälmann (10.1 %) pugnavit et cum 36.7 centesimis suffragis profligatus est, iam die Hitler die 4 Ianuarii 1933 Franciscum de Papen cancellarium Germaniae nuper despositum Coloniae convenit et de novo consilio ministrorum agebat. Una cum Papen successorem Curtium de Schleicher e magistratu removere studebat. Ita de Papen suadente die 30 Ianuarii 1933 Cancellarius Germaniae a praeside Paulo de Hindenburg creatus est, cum quo raptim libertas et democratia migraverunt. Eodem anno et legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad mortem mansit.

1934 Adolphus Hitler canem accepit cum quo in multos simulacros apparebat, ut monstret Hitlerem etiam hominem familiarum esse. Hic nominabatur Blondia (theod. blond – flavus).

Hitler dicionem recepit in commotionem quae accedit Germaniae post Bellum Orbis Terrarum I. Oeconomia Germanica refecta, legionibus Germanicis iterum armatis, dominioque fascista imposito, Hitler, magnas irae minas agente, studebat expandere Germanicum spatium vivendi (vulgo: Lebensraum) tantum, ut anno 1938 Austriam terrasque Bohemicas in dicionem suam redegit.

Hitler finitimas civitatis Germaniae vastare coepit. Die 1 Septembris 1939, Poloniam irrumpens, Bellum Orbis Terrarum II coepit. Unum mensem Germania Poloniam expugavit, de qua multa annexa sunt ad Germaniam, ut Imperium Germanicum Maius (vulgo: Großdeutsches Reich) formetur. Mense Martio 1940 Daniam Norvegiamque et Maii Terras Inferiores (aut Nederlandiam) et Belgicam et Luxemburgum et Franciam irrupit. Die 27 Septembris 1940 Foedus Trium Imperiorum cum Italia et Iaponia signavit. Die 22 Iunii 1941, Hitler insano indulsit labori et Unionem Sovieticam adortus est. Cum Iaponia die 7 Decembris Civitates Foederatas aggressa sit, Hitler die 11 Decembris etiam Americanis bellum indixit.

Hitler iudicabat Iudaeos culpam habuisse quod Germani bello per totum orbem terrarum gesto primo, in quo Hitler miles fuerat, superati essent, quamobrem omnes Iudaeos necandos esse ratus ad sexagies centena milia eorum crudelissimo supplicio affecit.

Quando fuit maxima, Germania Nazista insidebat maiorem partem Europae. Deinde victa est. Fine belli, Hitler induxerat necandum undecies decies centena milia hominum, maior pars eorum necata in genocidio sedecies decies centena milia Iudaeorum, immane scelus quod nunc Holocaustus appellatur.

Inter postremos belli menses Hitler saepsit se oppido subterraneo Berolini et ibi die 30 Aprilis 1945, bello in Europa paene finito, cum sese superatum poenasque daturum esse intellexisset, mortem sibi et cum Eva Braun uxore quam eodem die in matrimonium duxerat et cum cane suus accepto in anno 1934 nomine Blondia prompte sclopeto conscivit.

[recensere] Lege etiam

[recensere] Pelliculae

[recensere] Notae

  1. Adolfus Hitler: ad litteram fortasse Adolfus Casarius quia Hütte = 'casa'. Attestatio nominis est hic: Ephemeris.

[recensere] Bibliographia

[recensere] Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolphum Hitler spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis