Conradus Adenauer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Effigies quam Helga Tiemann fecit Berolini in urbis parte Castrorum Carlottianorum locata

Conradus Adenauer, olim Germanice Conrad [postea Konrad] Hermann Joseph Adenauer (* Coloniae Agrippinae, 5 Ianuarii 1876; † in vico vulgo Rhöndorf, in parte oppidi vulgo Bad Honnef, 19 Aprilis 1967) fuit ab anno 1949 usque ad 1963 primus cancellarius foederalis Germaniae et itidem ab anno 1951 usque ad annum 1955 administer rerum exterarum. Antea, partes Catholicas Medium appellatas secutus est quam Adolfus Hitler principatu Germaniae potitus erat. Post alterum bellum mundanum, factionem CDU sequebatur.

Conradus Adenauer fuit cum Roberto Schuman, Altiero Spinelli, Alcide De Gasperi et Ioanne Monnet pater Unionis Europaeae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Conradus, iudicis secretarii Iohannis Conradi Adenauer (18331906) et uxoris eius Helenae natae Scharfenberg (18491919) filius iurisprudentiae Friburgi Brisgoviae, Monaci et Bonnae studuit.

Anno 1906 Adenauer ad factionem catholicam Centrum accessit. Die 18 Septembris 1917 Adenauer Coloniae Agrippinae praefectus urbis tunc iuvenissumus Germaniae electus est. Anno 1920 etiam Borussici Civitatis Consilium (Preußischen Staatsrat) Praeses factus est.

Paulo postquam Adolphus Hitler Germaniae cancellarius factus est, accurate die 12 Martii 1933 factio Centrum petitiones urbis amisit. Nazistae Adenauer e omnibus muneribus removerunt.

Anno 1945 cum aliis in Rhenania factionem Christianam Democraticam condidit. Anno 1948 legatus suae factionis in in Consilium Parlamentaricum electus est et anno 1949 primus cancellarius foederalis Rei Publicae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1953 primum iter in CFA fecit et praesidem CFA Dwight D. Eisenhower convenit. Eodem anno electionibus Dietae Secundae Foederalis victor exiit atque iterum cancellarius foederalis electus est. 28 Septembris 1956 Adenauer et Guido Mollet, praeses ministrorum Franciae constiuerunt, ut Saravia die 1 Ianuarii 1957 ad Germaniam reverteret. Die 7 Novembris 1961 Adenauer quarto tempore cancellarius foederalis electus est, sed promiserat eum post annos duos magistratum relicturum.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Conradum Adenauer spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg