Latinitas bona

Ioannes-Theodericus Genscher

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes-Theodericus Genscher anno 2001

Ioannes-Theodericus (vulgo: Hans-Dietrich Genscher (natus 21 Martii 1927 oppido Reideburg) vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater iuris peritus fuit, qui anno 1937 morti obiit, mater filia agricolae erat. Ioannes-Theodericus gymnasium Salinis Saxonicis frequentabat, Bello Orbis Terrarum II ab anno 1943 adiutor exercitus aerarii fuit, anno 1945 etiam miles voluntarius factus est et brevi tempore captivus Americanorum et Britannorum fuit. Bello finito anno 1946 Salinis Saxonicis maturitatem adeptus est atque ad usque annum 1949 eodem loco atque Lipsiae iurisprudentiae et oeconomiae studebat, tum primam probationem accepit. Ab anno 1949 Salinis Saxonicis referendarius operam dedit, sed 20 Augusti 1952 propter dictaturam communistarum in partem occidentalem Germaniae fugit. Ibi Bremae iterum referendarius fuit atque Hamburgi secundam probationem accepit. Tum iuris consultus Bremae operam dedit atque annis 1956 - 1959 adlatus legatorum FDP Dietae Foederalis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Genscher iam anno 1945 sodalis liberalis factionis LDPD factus est, post fugam sodalis FDP fiebat. Annis 1962 - 1964 secreatarius generalis suae factionis erat et anno 1965 legatus FDP in Dietam Foederalem electus est, quem magistratum ad annum 1998 tenuit. Anno 1968 vicarius praeses, 11 Octobris 1974 praeses suae factionis electus est. Anno 1969 una cum Gulielmo Brandt (SPD) cancellario foederali foedus regendi fecit et 22 Octobris eius anni Administer Foederalis Rerum Internarum factus est. Postquam Gualterus Scheel Praeses Foederalis Germaniae electus est, Genscher a novo cancellario Helimuto Schmidt (SPD) Administer Foederalis Rerum Exterarum nominatus est. Quem officium etiam tum tenuit, cum Helimutus Kohl Genscher et FDP adiuvantibus novus cancellarius Theodiscus electus est. Anno 1985 ab officio praesidis FDP se recepit, quod posthac Martinus Bangemann accepit. Kohl et Genscher anno 1989/1990 disceptationibus multis cum nationibus diversis adepti sunt, ut Germania iterum unificata sit. 18 Maii 1992 etiam Administer Foederalis externarum rerum se recessit, Nicolaus Kinkel (FDP) eius successor nominatus est. Eo tempore praeses honorarius FDP creatus est. Anno 1998 etiam e dieta Foederalis se recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes-Theodericus Genscher spectant.