Russi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Russi[1] sive Rutheni[1] (Russice: русские, tr. russkie) est gens Slavica orientalis. Russi in Russia maior pars sunt (circiter 80 % incolarum). Originem et nomen suum ex Ruthenia (Rus ipso vulgo), regno Slavico antiquo, ducunt. A certis aliis gentibus Europaeis olim Moscovitae seu Mosci saepe vocabantur. Lingua Russorum est lingua Russica. Russi religiosi plerumque Christiani orthodoxi sunt.

In mundo nunc sunt circiter 133 decies centena milia Russorum, quorum maior pars (111 017 milia) habitat in Russia. Etiam sunt Russi in Ucraina (8 334 milia), Kazachstania (3 727 milia), CFA (3 163 milia), Ruthenia Alba (785 milia), Uzbecia (620 milia), Lettonia (556 milia), Canada (500 milia) et aliis terris.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "русские Russi; Rutheni" (Lexicon Russico-Latinum)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Russos spectant.