Dies Passionis Domini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iesus cruci adfixus; saeculo sexto decimo ineunte.

Dies Passionis Domini, vel accuratius Feria VI in Passione Domini vel etiam (Feria VI in) Parasceve[1], est dies quo Christiani mortis Domini Iesu cruci affixi recordantur.

Hic dies non solum feria religiosa Christiana est, sed etiam apud multos populos Christianos feria est rei publicae.

In Ecclesia Catholica horis postmeridianis, et quidem circa horam tertiam, nisi ex ratione pastorali tardior hora seligatur, fit celebratio Passionis Domini, constans ex tribus partibus, nempe ex liturgia verbi, adoratione Crucis et sacra Communione.[2]

Fideles etiam ritum Viae Crucis agunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Diem Passionis Domini spectant.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Andrea Della Robbia Bode Berlin 1.jpg Triduum Sacrum Paschale
Dies Cenae Domini - Dies Passionis Domini - Sabbatum Sanctum - Dominica Resurrectionis Domini
Vide etiam Calendarium Romanae Ecclesiae