Sollemnitas Epiphaniae Domini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tres magi Balthasar, Melchior, Caspar Ravennae

Sollemnitas Epiphaniae Domini celebrata est sextum diem mensis Ianuarii duodecim dies post 25 diem mensis Decembris diem Nativitatis Christi. Alium nomen est sollemnitas Theophaniae.

In Ecclesia Catholica hoc die memorantur Magorum adventus in Bethlehem, Iesu Christi baptismus et miraculum Iesu in Cana Galilaeae.

Ecclesiae Orthodoxae hoc die baptismum Iesu celebrant et alios proprios dies habent quibus epiphania celebratur.

Sollemnitas Epiphaniae Domini quodam modo ultimus dies est sollemniorum nataliciorum sed in calendario ecclesiae catholicae 2. dies Februarii itidem festum praesentationis Iesu in templo est ultimus nataliciorum.

6 Ianuarii sollemnitas nationalis operis vacua est in Austria, Italia, Hispania, Finnia, Graecia, Cyprus, Romania, Lituania, Tzekia et Slovacia. In Germania nunc haec sollemnitas solummodo in Badenia et Virtembergia, in Bavaria et in Saxonia et Anhaltino operis vacua est.

Epiphania Domini etiam exordium carnelevarii habetur.

Epiphaniae mentio facta ab Ammiano Marcellino[recensere | fontem recensere]

Ammianus Marcellinus, XXI, 2, narrat de Caesari Augusto Iuliano Apostata: "Et ut haec [scilicet sua paganitas] interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam, sollemniter numine adorato discessit."

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad noctem duodecimam Novae Aureliae itidem exordium carnelevarii spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad tres magos spectant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]