Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Российская Советская Федеративная Социалистическая Республика
Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica
Vexillum Russicae SFSR Signum Russicae SFSR
Vexillum RSFSR Insigne RSFSR
Russica SFSR in Unione Sovietica
RSFSR in URSS

Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, RSFSR [1] (Russice: Российская Советская Федеративная Социалистическая Республика, РСФСР; Rossijskaja Sovetskaja Federativnaja Socialističeskaja Respublika , RSFSR) erat nomen Russiae officiale ab anno 1917 ad annum 1991.

Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica formata est ob Revolutionem Octobris, quae 25 Octobris Calendarii Iuliani, seu 7 Novembris Calendarii Gregoriani, anno 1917 in Russia accidit. Mense Ianuario anni 1918 Tertius Omnirussicus Conventus Sovietorum Russiam rem publicam Sovietorum et foederationem declaravit. Anno illo accepta est prima constitutio huius rei publicae (constitutio secunda Russicae SFSR accepta est anno 1937).

Anno 1922 RSFSR cum rebus publicis sovieticis socialisticis Ucraina, Ruthenia Alba et Foederatione Transcaucasica formavit Unionem Sovieticam (URSS), cuius res publica maxima (3/4 territorii et plus 1/2 populationis Unionis includens) fuit. Moscua, metropolis Russicae SFSR, etiam fuit caput unionis illius.

Mense Decembri anno 1991, post desintegrationem Unionis Sovieticae, RSFSR renominata est Foederatio Russica.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. S. Kalegin. Rossia aut Russia?

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice)
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum (Russice) – Новый иллюстрированный энциклопедический словарь/ Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5