Paroecia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia paroecialis Sullurii in Sardinia Nostrae Dominae Gratiarum dicata

Paroecia institutio ecclesiae catholicae est, quae, si legitime erecta, personalitate iuridica ipso iure gaudet. Ex canone 515 §1 Codicis Iuris Canonici paroecia est:

...certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur parocho, qua proprio eiusdem pastori.

Codex Iuris Canonici statuit etiam, in §2 eiusdem canonis:

Paroecias erigere, supprimere aut eas innovare unius est Episcopi dioecesani, qui paroecias ne erigat aut supprimat, neve eas notabiliter innovet, nisi audito consilio presbyterali.

Etiam communio anglicana, Ecclesia orthodoxa et quaedam ecclesiae protestantes, e.g. ecclesia Sueciae, in paroeciis ordinatae sunt.