Cursus autocinetorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Initium cursus Formulae Unius (Anglice: Formula One) anno 2008.

Cursus autocinetorum, etiam appellatus cursus autoraedarum, certamen autocinetorum, cursus motorum, certatio autocinetorum, et cetera, est ludus motoricus qui cursum autocinetorum implicat. Cursus autocinetorum est unus ex orbis terrarum observatissimis ludis televisione spectatis.

Usus vexillorum[recensere | fontem recensere]

In multis cursuum autocinetorum generibus, praecipue in cursibus inclusis, vexilla agitantur ad monstrandum cursus statum et ad communicandum iussa ad competitores. Singulae series varias regulas habent, et vexilla se post primos annos evolverunt (exempli gratia, ruber olim initium cursus faciebat), sed haec vexilla hodie late accipiuntur.

Vexillum Ex turri initii cursus agitatum Ex positione observationis agitatum
Vexillum viride Certamen coepit vel repetivit post cautionem vel intermissionem totius cursus. Finis partis periculosae viae.
Vexillum flavum Cautio totius cursus ovatis data. Conditio cautionis loci: nullis autocinetis licet transgredi
Vexillum flavum lineis rubris distinctum Quisquiliae, liquor, vel alium periculum stat in superficie cursus. Quisquiliae, liquor, vel alium periculum stat in superficie cursis.
Vexillum atrum Autocinetum numeri dati debet ad foveam ire ad consultandum. Cursus consistitur; omnia autocineta debent ire ad angiportum foveae.
Vexillum globulis carnosis praeditum (Anglice: meatball flag) Autocinetum numeri dati incommodum mechanicum habet et debet ad foveam ire.
Vexillum ater et alba Raedario autocineti numeri dati poena datur ob male gerendum.
Vexillum crucis albae Raedarius autocineti numeri dati prohibetur vel summam non recipiet usque se ad foveam refert.
Vexillum caeruleum lineá flavá distinctum Autocinetum debet concedere ad citioria autocineta. Autocinetum debet concedere ad ulla citioria autocineta quae appropinquent.
Vexillum rubrum Cursus consistitur. Omnia autocineta debent consistere in via vel ad angiportum foveae redire.
Vexillum album Vel unum spatium (Anglice: lap) manet, vel vehiculum tardum est in via. Vehiculum tardum est in via.
Vexillum varium Cursus finitur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Exercitatio pro Daytona 500.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png