Hordeum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hordeum vulgare
Ager ubi hordeum colitur
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
(inordinatus): Commelinidae
Ordo: Poales
Familia: Poaceae
Subfamilia: Pooideae
Tribus: Hordeeae
Genus: Hordeum
Species: Hordeum vulgare
L.

Hordeum vulgare (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum), Latinitate classica hordeum, est species generis Hordei et familiae Poacearum. Est annuum frumentum cereale, quod maxima parte adhibetur ad animalia alenda, minus ad cibum humanum. Iuribus minutalibusque adhibetur in culturis variis et pani hordei. Grana hordei usitate in braces convertuntur ad cervisiam faciendam. Cultivatio hordei mundialis anno 2005 (560,000 chiliometris quadratis) fuit magnitudine quarta inter frumenta cerealia.[1]

Origo et historia[recensere | fontem recensere]

Genus Hordeum in zonis temperatis continentium quattuor crescit spontaneum, videlicet Asiae mediae, Africae australis, Americae Septentrionalis et Australis. Species quattuor ab hominibus coluntur, quarum duae Americanae boreales (H. jubatum et H. pusillum), duae Asiaticae occidentales, nominatim H. bulbosum et H. vulgare. Haec est hodie vulgatissima, aliis fere omnino oblitis. Stirps silvestris (melius H. vulgare L. ssp. spontaneum nuncupatum sed a nonnullis H. spontaneum) a litoribus orientalibus maris Mediterranei (Libya litorali, Asia Minori litorali, Creta, Cypro) per Mesopotamiam, Armeniam, Atropatenam et Iraniam occidentalem hodie crescit et usque in mediam Asiam (Turcomanniam, Uzbeciam, Afganiam, Ladakh et Thibetum).

Sed crebrissime floret in ea regione Asiae Occidentalis quae "Luna fertilis" appellatur, cui est aqua abundans. Ibi grana hordei ab hominibus iam anno circiter 17 000 a.C.n. collecta sunt. Ibidem hordeum inter fruges conditrices agriculturae huius regionis neolithicae primum millennio fere IX a.C.n. cultum est.[2] Recentissime inter eruditos satis constat hordeum rursus et separatim, sed tardius, e stirpibus silvestribus montanis in Thibeto domesticatum esse.[3]

Index subspecierum[4]
"Classificatio traditionalis" Proprietates "Divisiones hodiernae"
sect. Cerealia Åberg inter genus Hordeum L.   species singularis Hordeum vulgare L.
1. H. spontaneum K.Koch silvestre; distichon, fragile, tunicatum H. vulgare ssp. spontaneum
2. H. distichum L. cultum; distichon, non fragile, maiori parte tunicatum H. vulgare ssp. distichum
3. H. vulgare L., syn. H. hexastichum L. cultum; hexastichon, non fragile, parte non tunicatum H. vulgare ssp. vulgare
4. H. agriocrithon Åberg hexastichon, fragile hybridae secundarii inter sspp. spontaneum et vulgare
Unam legis e paginis de
victualibus
disserentibus

WildWheat Erebuni Reserve.jpg
Vide etiam
categorias frumentorum, leguminum et radicum esculentarum

Chemia[recensere | fontem recensere]

Catechin-7-O-glucosidum in H. vulgare inveni potest.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Statistica e situ interretiali Consociationis Nationum, pro Cibo et Agricultura (Food and Agricultural Organization of the United Nations).
  2. Badr et al. (2000)
  3. Fei Dai et al. (2012)
  4. Zohary et Hopf (2000) p. 65
  5. Friedrich et Galensa (2002)


Hordeum distichon et hexastichon.
Ratio cibariorum adultis (sextaria 30 vel 40) et pueris (sextaria 20) per mensem datorum, in cuneiforme in tabulis argillosis anno quarto Regis Urukagina (circa 2350 a.C.n.) scripta; ex Girsu Iraci, in Museo Britannico Londinii.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Grana hordei cruda
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 1474 kJ
Carbohydrata 77.7 g
Sacchara 0.8 g
Fibrum 15.6 g
Pingue 1.2 g
Proteinum 9.9 g
Thiaminum 0.2 mg (15%)
Riboflavinum 0.1 mg (7%)
Niacinum 4.6 mg (31%)
Acidum pantothenicum 0.3 mg (6%)
Vitaminum B6 0.3 mg (23%)
Folatum 23 μg (6%)
Vitaminum C 0.0 mg (0%)
Calcium 29.0 mg (3%)
Ferrum 2.5 mg (20%)
Magnesium 79.0 mg (21%)
Phosphorus 221 mg (32%)
Potassium 280 mg (6%)
Zincum 2.1 mg (21%)
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hordeum vulgare spectant.
De specie
Wikispecies-logo.svg Vide Hordeum vulgare apud Vicispecies.
De cultura
De cibo

Mille Paginae.png