Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pentecoste

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de Christiano Pentecostes festo explicat. Si festum Iudaicum quaeris, vide Sollemnitas Hebdomadarum.
Imago saeculi XV

Pentecoste (-es, fem.) [1] lingua Graeca πεντεκοστή [ἡμέρα], ad litteram "quinquagesimus [dies]") est festum Christianum, quo Spiritus Sancti descensus in discipulos Iesu celebratur. Quinquagesimo post Pascha et decimo post Ascensionem Domini die agitur. Itaque ut Pascha etiam Pentecoste est feria mobilis, locata quodam die in dierum spatio quod inter 10um Maii et 13um Iunii patet.

In Actu Apostolorum narratur Spiritum Sanctum in discipulos descendisse, cum quinquagesimo Sollemnitatis Hebdomadarum die (τὴν ἡμέραν τῆς πεντηκοστῆς) Hierosolymis congregati essent (Act. 2,1-41). Ita ex ultimo feriae Iudaicae die festum Christianum ortum est. Etiam origo ecclesiae habetur.

In pluribus terris religionis Christianae et dies solis et dies lunae pentecostes feriae sunt similiter ac feriae paschales quinquaginta diebus ante. In Italia autem Tiroli meridionali excepta nuper dies lunae pentecostes abolitus est ut ita rebus socialibus facilius pecunia suppeditetur similiter ac in Germania ubi protestantium dies feria poenitentiae et precum eam ob causam abolitus est. Populus Francorum autem adhuc eius feriae abolitioni quam rei publicae magistratus agebant resistit.

Verbis "Veni Creator Spiritus" hymnus sancti spiritus vel pentecostes incipit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. PONS Standardwörterbuch Latein. 1992 (iterum 2006)