Scotia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen red.svg -4 (corrigenda) Latinitas huius paginae corrigenda est. Si potes, corrige vel rescribe. Vide {{latinitas}}.

Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva)

Scotland (Anglice)
Alba (Scotice)
The Saltire (or St Andrew's Cross), the national flag of Scotland Signum Scotiae
(Vexillum) (Sigillum)
Sententia Regalis: Nemo me impune lacessit
Situs Scotiae
Situs Scotiae
Scotia videri potest inter fines Regni Uniti
Linguae Anglica, lingua Scotica (Gadelica), Lingua Scotica (Teutonica)
Caput Edimburgum
Minister Primus Alexander Salmond MSP
Legiferus Parlamentum Scotiae, Parlamentum Britannicum
Area

 - In toto  - % aqua

2nda in serie

78 782 km²

1.9% 
Populatio

 - In toto (2001)  - Densitas

2nd in serie
5,062,011 
64/km² 
Dies in quo regnum federalis Scotia condita est Cináed mac Ailpín, 843
Moneta Pound Sterling (£) (GBP)
Zona Horaria WET (UTC; UTC+1 in summer)
Hymnus Nationalis Flores Scoticorum (non publicus)
NUTS 1: UKM
Internet TLD .uk
Telephonicum 44
International call prefix 00

Scotia vel Albania vel Caledonia (Anglice Scotland ; Gadelice Alba) est regio Europae Occidentalis, in septentrionalibus insulae Britanniae partibus sita. Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit. Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt.

Caput Scotiae est Edimburgum.

Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Gadelica.

Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.

Scotiae superficies est 78 762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:

In planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).

Rei publicae ratio[recensere | fontem recensere]

Regni caput rex vel regina Britanniae. Praesens regina est Elisabetha II (regina Britannica). Rector reipublicae primus minister Scotiae, nunc Alexander Salmond.

Legatio popularis Scotiae leges fert de sanitate, eruditione, quietis cura, progressione oeconomica.

Provinciae[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Provinciae Scotiae

Scotia in triginta duo provincias vel "areas consiliarias dividitur:

Provinciae
Terra continens Incolae
Urbs Aberdoniae 218 220
Comitatus Aberdoniae 223 630
Angus 111 020
Argathelia et Botis 139 020
Comitatus Ayrensis Orientalis (East Ayrshire) 123 820
Comitatus Ayrensis Septentrionalis (North Ayrshire) 90 550
Comitatus Ayrensis Meridionalis (South Ayrshire) 113 960
Clackmannan 48 660
Dumbarton et Clydebank 97 790
Comitatus Dumbartonensis Orientalis (East Dumbartonshire) 110 220
Dumfries et Galloway 147 .900
Urbs Dundee 153 710
Urbs Edimburgum 441 620
Urbs Falkirk 142 610
Fife 351 200
Fines Scotiae (Scottish Borders) 105 300
Urbs Glasgovia 623 850
Inverclyde 89 990
Comitatus Lanarcensis Meridionalis (South Lanarkshire) 307 100
Comitatus Lanarcensis Septentrionalis (North Lanarkshire) 326 750
Lothiania Occidentalis 97 800
Lothiania Orientalis 146 730
Lothiania Media 79 910
Moravia 86 250
Perthensis et Kinrossensis (Perthshire and Kinross) 130 470
Renfroana (Renfrewshire) 176 970
Renfroana Orientalis (East Renfrewshire) 86 80
Urbs Stirlingum 81 630
Saltus Scotiae (Highland) 206 900
Summa terrae continentis 5 048 200
Insulae Incolae
Insulae Occidentales 29 410
Orcades insulae 19 760
Aemodae insulae 22 830
Summa insularum 72 000
Summa Scotiae 5 120 200

Urbes[recensere | fontem recensere]

Vide: Index urbium Scotiae

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Vide et Reges Scotiae

Terra a septemtrione Bodotriae Aestuarii nota est antiquis sub nomine Caledonia, incolae aut Caledonii aut Picti (h.e. pigmento tincti). Gnaeus Iulius Agricola bellum in Caledonios anno 79 intulit, eos ad Graupium Montem anno 84 vincens sed non devincens. Annis subsequentibus Romani fines suos retraxerunt.

Hadrianus Imperator vallum a Bodotria usque ad Clotam porrexit, dein Antoninus? suum. Multi materiae faciebat. Etiam Imperator Antoninus Pius fecit secundum vallum super vallum Hadriani. Illud vallum erat ab Bodotria aestuario[1] ad Gottam aestuarium[1] et erat 39 milia longum.

Anno 197, Caledonii foedus cum Romanis rumpserunt; copiis autem Septimii Severi anno 209 victi, fidem tamen denuo fregerunt annis 210-11.

Saeculo quinto, Romani de Caledonia se receperunt, et tribus Hibernicus nomine "Scotti" se intulerunt. Scotti provinciam Dalrietam nomine incolabant, Picti Pictaviam.

In annos,? Scoti aliis tribubus praevalebant. Anno 843, Cinadius I Dalrietae rex frenas et Pictaviae suscepit, Caledoniam in unam terram uniens,? nomine Alba (Latine "Albania"), sive "Scotia."

Tempus recens[recensere | fontem recensere]

Factio nationalis Scotica mense Maio anni 2011 maiorem partem vicit. Die 18 Septembris 2014 quaestio de liberatatis Scotiae ad populum relata est; maior pars populi contra secessionem suffragata est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Arms of the United Kingdom.svg
Porta: Britanniarum
Regnum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Theatrum orbis terrarum sive atlas novum (Amstelaedami, apud I. Blaeu, 1654), pars quinta. [1] (Latine)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg