Consociatio Nationum
E Vicipaedia
Consociatio Nationum, quam Latine etiam Nationes Consociatas aliisque nominibus vocare licet, est collegium nationum mundi anno 1945 conditum ut pacem et concordiam in orbe terrarum colat resque omnium communes gerat. Monte Nigro anno 2006 in coetum accepto, complectitur 192 nationes, i.e. excepta civitate Vaticana omnes, quae quidem ab universis agnoscuntur, civitates terrae.
Index |
[recensere] Concilia Consociationis Nationum
- Concilium Salutis
- Conventus Generalis
- Tribunal Internationale Iuris Gentium
- Concilium Oeconomicum et Sociale ECOSOC
- Administratio Generalis
[recensere] Historia
Societas Civitatum cum post Bellum Orbis Terrarum I anno 1919 ad futura bella vitanda institueretur, non suffecit ut Bellum Orbis Terrarum II inhiberet, unde apparuit novum collegium necessario esse condendum.
Consociatio Nationum lucem aspexit anno 1945, cum quinquaginta civitates Chartam Consociationis Nationum subscripsissent. Usque ad dies nostros multa instituta eius illud aevum sapiunt. Nam quinque nationes, Res Publica Populi Sinae, Francia, Regnum Britanniarum, Russia, et Civitates Foederatae Americae, Belli Orbis Terrarum II victores, membris sempiternis funguntur Concilii Salutis potestatemque habent cuiuslibet Consociationis consulti vetandi.
Quamquam nationes conditrices sperabant novum collegium intercessurum esse ad bella futura prohibenda, eae ipsae nova bella intulerunt in Coream Septentrionalem, postquam Coream Meridionalem anno 1950 occupavit, et nuper in Iraquiam, postquam impetum fecit in Cuvaitum anno 1991. Quin etiam Consociatio Nationum hodie imperat militibus sub mandato pacandi in:
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus Externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Consociatio Nationum spectant. |

