Silva

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: silva (discretiva)

Biogradska Gora aestate visa, ambo silva et saeptum nationale, in natione Monte Nigro sita.
Silva secundum flumen Tarvasjõgi in Estonia.
Iungala in valle Manoa, Oahu.
Silvae intactae intra terrae regiones silvis tectas (Intact Forest Landscapes, IFL).
Silva mortua in Montibus metalliferis (Erzgebirge).
Silva Californiae.
Silva frondea cum arbore eversa in saltu Starzenbach prope Feldafing in Bavaria.
Silva mixta in Polonia.

Silva (-ae, f.) est communitas organismorum, in qua arbores quadam symbiosi inter se et cum aliis organismis coniunctae adsunt. Arbores maiorem materiae biologicae ("biomassae") partem constituunt.[1] Aliae culturae quid sit silva, cuius magnitudinis et cuius compositionis, aliter definiunt, aream quidem esse arboribus plenam consentire solent.[2]

Silvae fere 9.4% faciei terrae (sive 30% continentium) tegunt; ante industriae conversionem fere 15.6% (sive 50% continentium) tegebant. Habitationem praebent variis organismis, ab animalibus usque ad edapha, cyclum aquae moderantur, solum conservant. Quare silvae partes maximi momenti in biosphaera agunt.

Synonyma Latina[recensere | fontem recensere]

  • Silva est verbum usitatissimum.
  • Saltus plagam significat, quae montibus vallibusque variat quaeque partim arboribus, partim virgultis tecta est; saepe et ad pascendum adhibitur.
  • Nemus magis est verbum poeticum, sive silvam pascuis utilem sive cuidam deo dicatam valens.
  • Lucus, a poetis pro silva adhibitus, plerumque silvam cuidam deo dicatam significat.
  • Foresta (sive forestis, forestum, foreste etc.)[3] est verbum recentioris Latinitatis silvam rebus oeconomicis aut venationi saeptam valens. Verbum foresta e [silva] forestis[4] deductum est. Foresta notioni silvae communis obiecta est.

Distributio silvarum[recensere | fontem recensere]

Silvae omnibus in regionibus, quae arboribus crescendis idoneae sunt, inveniuntur, nisi incrementum igni frequenti aut aliis calamitatibus naturalibus aut actu humano impeditur.

Regiones inter latitudines 10° a linea aequatoriali in septentriones et in meridiem versus plerumque a silva pluviali tropicorum tectae sunt, latitudines inter 53°N et 67°N silva boreali sive taiga. Silvis, in quibus angiospermae praevalent, plures species esse solent quam illis, qua gymnospermae (silvae pinophytorum sive montanae), praeter paucas.

Genera silvarum[recensere | fontem recensere]

Silvae varie distingui sive dispertiri possunt. Inter alias sunt:

Usus silvarum[recensere | fontem recensere]

Silvae praecipue triplici usui sunt: usui oeconomico, oecologico (protectio circumiectorum naturalium) et sociali (relaxatio). Quidam usus silvae sine opera humana efficiuntur (ut puta creatio oxygenii), alii silvicultura fiunt (ut puta semitae viarum). Possessoris silvae est varios usus praebere. Si silvae ita in usu sunt, ut conserventur, silvicultura vocatur durabilis.

Usus oeconomicus[recensere | fontem recensere]

Ab initio homines, qui venatu ac collecto vivebant, iis, quae silva praebebat, opibus naturalibus utebantur. Praeter animalia etiam herbae, bacae, fungi, resina et similia iis usui erant. Pecora et armenta ibi pastum agebantur, mella ac ligna petebantur. Mox lignum arborum etiam ad aedificandum adhibebatur. Cum saeculo duodevicesimo incipiente penuria ligni sentiretur, silvicultura orta est, qua continua ligni subvectio, tum primarii energiae fontis, confirmaretur. Ita silva saepe foresta facta est, ubi oecosystema naturale cum plantis commutatum est, quae efficientia humana locum occupaverunt.

Nimia spoliatione silvae etiam deletae sunt vel delentur. In nonnullis regionibus mediterraneis, silvae non iam inveniuntur, cum homines arbores ceciderint, ut exempli gratia naves aedificarent. Simili modo hodie multis in terris silvae in periculo sunt.

Etiam industria silvis detrimento esse potest: Complures arbores propter pollutionem aeris sunt aegrae.

Usus oecologicus[recensere | fontem recensere]

  • Silva carbonii dioxido (CO2) ligando clima moderatur, quod a multis prima praesentis mutationis clima esse putatur. In photosynthesi plantae virides aeri carbonii dioxidum detrahunt, oxygenium (O2) autem emittunt.
  • Silvae solum, in quo crescunt, pluribus modis conservant; erosio minuitur; nivium saxorumque moles de monte devoluta prohibetur;
  • In silvis aqua reservatur, quae ad bibendum, irrigandum, energiam pariendam usui est.
  • Aer et aqua saccatur, ut materia venenata dematur.
  • Silva homines etiam a strepitu circumiectali defendi possunt.
  • Imprimis in silvis, quibus homines minus utuntur, animalia et plantae rarae superare possunt.

Recreatio[recensere | fontem recensere]

Multi homines silvas ad recreandum intrant, ut iter faciant et animalia silvestria videant.

Varia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Achard, Frédéric, et Matthew C. Hansen. Global Forest Monitoring from Earth Observation. Boca Raton: CRC Press, 2013. ISBN 9781466552012
  • Achard, Frédéric. Vital Forest Graphics. Nairobi: UNEP, 2013. ISBN 9789280729030
  • Ritter, Eva, et Dainis Dauksta. New Perspectives on People and Forests. Dordrecht et Novi Eboraci: Springer, 2011. ISBN 9789400711501
  • Sands, Roger. Forestry in a Global Context. Cantabridgiae: CABI Publishing, 2005.

Area silvarum per civitates digesta[recensere | fontem recensere]

Area silvarum[5]
2008 2009 2010
('000 km2) ('000 km2) ('000 km2)
Australia 1511 1502 1493
Brasilia 5239 5217 5195
Canada 3101 3101 3101
Sinae 2013 2041 2069
Unio Europaea 1559 1564 1569
Germania 111 111 111
India 681 683 684
Indonesia 958 951 944
Iaponia 250 250 250
Russia 8090 8090 8091
Civitates Foederatae Americae 3033 3036 3040
Orbis terrarum 40318 40261 40204

Bibliographia (libri Theodisci)[recensere | fontem recensere]

  • Erich Hornsmann: Allen hilft der Wald. Seine Wohlfahrtswirkungen. BLV, Monaci, Bonnae et Vindobonae 1958
  • Kurt G. Blüchel (ed.): Der Garten Eden darf nicht sterben. Tropischer Regenwald. Pro Terra, Monaci sine anno, ISBN 3-924990-01-8
  • Hans Leibundgut: Der Wald als Erbe und Verpflichtung. Haupt, Bernae et Stuttgardiae 1991, 98 p., ISBN 3-258-04281-0
  • Peter Steiger: Wälder der Schweiz. Ott Verlag, Thun 1994, ISBN 3-7225-6205-8
  • Hans Leibundgut: Der Wald. Eine Lebensgemeinschaft. 3. ed. amplificata. Huber, Frauenfeld et Stuttgardiae 1983, 212 p., ISBN 3-7193-0879-0
  • Hannes Mayer / Hannes Mayer: Wälder Europas. Fischer, Stuttgardiae et Novi Eboraci 1984, ISBN 3-437-30441-0
  • Richard B. Hilf: Der Wald. Wald und Weidwerk in Geschichte und Gegenwart – Erster Teil [repr.]. Aula, Wiebelsheim 2003, ISBN 3-494-01331-4
  • Georg Meister / Monika Offenberger: Die Zeit des Waldes – Bilderreise durch Geschichte und Zukunft unserer Wälder. Zweitausendeins, Francofurti ad Moenum 2004, 397 p., ISBN 978-3-86150-630-0
  • Hansjörg Küster: Geschichte des Waldes, C.H. Beck, Monaci 2003, ISBN 3-406-50279-2
  • Wolfgang Bauer et al.: Heilige Haine, Heilige Wälder. Casa editoria Neue Erde, Savariponte 2005, ISBN 3-89060-064-6
  • Viktoria Urmersbach: Im Wald, da sind die Räuber. Eine Kulturgeschichte des Waldes. Vergangenheitsverlag, Berolini 2009, ISBN 978-3-940621-07-8
  • Heinrich Hofmeister: Lebensraum Wald. Ein Weg zum Kennenlernen von Pflanzengesellschaften und ihrer Ökologie. Paul Parey, Hamburgi et Berolini 1990, ISBN 3-490-17118-7
  • Albrecht Lehmann: Von Menschen und Bäumen. Die Deutschen und ihr Wald. Rowohlt, Reinbek prope Hamburgum 1999, ISBN 3-498-03891-5
  • Antoine Lorgnier et al.: Wälder der Welt. Bucher, Monaci et Berolini sine anno, ISBN 3-7658-0791-5
  • Klaus Offenberg: Das Jahrtausendtreffen: Ein Baummärchen., Casa editoria Agenda 2011, ISBN 3-89688-437-9

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad silvam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Young, Raymond A. (1982). Introduction to Forest Science. John Wiley & Sons. p. 3. ISBN 0-471-06438-6.
  2. Lund, H. Gyde (coord.) 2006. 'Definitions of Forest, Deforestation, Afforestation, and Reforestation'. Gainesville, VA: Forest Information Services.
  3. Vide Du Cange: foresta
  4. Ex "foris". Attestatum anno 576, vide Carlo Battisti / Giovanni Alessio (1950-1957). Dizionario etimologico italiano. Fiorentiae: Barbera.
  5. "Forest Land Area". FAOSTAT. World Bank. die 12 Februarii 2014 


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg