Roma antiqua
Vide etiam paginam discretivam: Roma (discretiva)
Roma antiqua fuit historica populi Romani regio, quae a Roma civitate profecta est. Condita in paeninsula Italica circa saeculum 9 a.C.n., Roma inter duodecim saecula primo in regno, deinde in republica simili oligarchiae, tertio in imperio vasto, mutata est. Europae occidentali et regioni toti circum Mare Mediterraneum imperavit. Complures autem res occasum Imperii Romani tandem fecerunt. Dimidium occidentale imperii, in quo fuit Hispania Galliaque, Italiaque, in regna separata saeculo 5 dissolutum est; imperium orientale, Constantinopole administrante, ad Imperium Byzantium spectatur post 476, tempus solitum "casus Romae" et posterius exordium Medii Aevi.
Roma antiqua saepe cum Graecia antiqua, quae multas artes Romae antiquae incendit, ut "antiquitas classica" disponitur. Roma antiqua ad progressum iuris bellique artumque litterarumque architecturaeque linguaeque in occidente contulit, et apud homines magnopere adhuc valet.
Index |
Historia [recensere]
- Pagina prima: Historia Romae
Regnum [recensere]
Urbs Roma a coloniis circum vadum in flumine Tibere, quadrivium commercii mercaturaeque, profecta est. Ex testimonio archaeologico, pagus Roma circa saeculum 9 a.C.n. a duobus tribubus Italiae mediae, Latini Sabinique, in Palatino Capitolinoque Quirinaleque montibus condita est. Etrusci, qui se in Etruria septentrionale antea deduxerant, imperium pro optimatibus regnatoribusque in regione ante serum saeculum 7 a.C.n. sumpsisse videntur. Specie Etrusci imperium in regione ante saeculum 6 a.C.n. perdiderunt, et id temporis, tribus pristini Latini Sabinique gubernationem restituerunt, facientes rempublicam et circumscribentes imperium regnorum.
In fabulis Romanis, Roma die 21 Aprilis 753 a.C.n. ab Romulo et Remo, geminis progeniebus Aeneae reguli Troiani, condita est. Romulus Remum in rixa de loco ubi situra sit urbs interfecit, et primus ex septem Regibus Romanis factus est. Itaque nomen Romae habetur ex nomine Romulo ortum esse.[1] Et in fabulis, cum urbs mulieribus egebat, Latini Sabinos diei festo invitaverunt et virgines viduas rapuerunt, efficientes ut Latini cum Sabinis admixti sint.
Respublica [recensere]
Respublica Romana est periodum historiae Romae antiquae, quod ab anno 509 a.C.n., cum rex Lucius Tarquinius Superbus depositus est, usque ad annum 27 a.C.n., cum die 16 Ianuarii senatus Octaviano titulum Augusti tribuit et Imperium Romanum coepit.
- Pagina prima: Res Publica Romana
Imperium [recensere]
- Pagina prima: Imperium Romanum
Societas [recensere]
Ius [recensere]
- Pagina prima: Ius Romanum
Cultus civilis [recensere]
Lingua [recensere]
- Pagina prima: Lingua Latina
Religio [recensere]
- Pagina prima: Religio Romana
Technologia [recensere]
Milites [recensere]
In Second Life [recensere]
Antiqua versio Romae est in mundo virtuali Second Life abhinc anno 2006; ROMA, et ab avatara Torin Golding creatus est.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
- L. Taruashvili MONIMENTA ANTIQUAE URBIS ROMAE AD ARTES ELEGANTES PERTINENTIA: ITINERARIUM LATINE ADUMBRATUM Altera versio emendata et amplificata Anno MMVIII
- Situs a ROMA Citizens e Second Life
Bibliographia [recensere]