Roman numeral 10000 CC DD.svg

Bellum clandestinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Frontis Popularis Liberationis Palaestinae bellatores clandestini anno 1969.

Bellum clandestinum sive bellum tectum[1] certaminis systema est ubi civium armatorum grex contra conventionalem exercitum pugnat et quod pingitur ab proelii aciebus delimitatis inexsistentibus et generibus actionum similioribus eversionis occultae et insuetorum impetuum.

Bellum clandestinum in statibus geritur ubi inter belligeratores vires non aequilibratae sunt. Minoritaria manus in armato certamine hanc pugnae formam eligit in statibus ubi territorii occupatio probata est manui dominanti.

Bellum clandestinum manum fortiorem instabilem facere quaerit.

Bellum clandestinum in zonis cum paucis incolis velut silvis, desertis et montibus evenire solet.

Saeculum XX nuncupatum bellum clandestinum urbanum nasci vidit. Homines qui bellum clandestinum sive tectum gerunt bellatores clandestini sive tecti, sed etiam maques in Hispania, partisani sive partisantes in Europa, fedahini in Islamicis nationibus, muiahidini in Islamicis nationibus aut macheteri in Uraquaria nuncupantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicum Latinum Morgan