Independentium Civitatum Foederatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Independentium Civitatum Foederationis
Tabula geographica Independentium Civitatum Foederationis

Independentium Civitatum Foederatio[1] vel Consortio Civitatum Liberarum (Russice: Содружество Независимых Государств, Sodružestvo Nezavisimych Gosudarstv) est organizatio regionalis, cuius membra—Adrabigania, Armenia, Chirgisia, Kazachstania, Moldavia, Russia, Ruthenia Alba, Tadzikistania, Turcomannia, Uzbecia—sunt civitates suorum iurum quae olim fuerunt res publicae Unionis Sovieticae.

Haec consortio simile est laxissimae civitatum societatis et dissimilis foederis, confoederationis, vel organizationis supranationalis sicut vetus Communitas Europaea. Comparetur proprie cum Consortione Populorum.

Index

[recensere] Historia

Die 8 Decembris 1991 Russia, Ruthenia Alba et Ucraina in Pacto de creatione Consortions Civitatum Liberarum (Minsci subscripto) publice agnoverunt finem exsistentiae Unionis Sovieticae et declaraverunt, ut expandant cooperationem suam in politica, oeconomica, cultura, etc. Die 21 Decembris eodem anno Adrabigania, Armenia, Kazachstania, Chirgisia, Moldavia, Tadzikistania, Turcomannia, et Uzbecia in pactum accesserunt. Georgia ab anno 1993 ad annum 2009 erat membrum.

Statutum Consortionis Civitatum Liberarum acceptum est anno 1993.

[recensere] Nota

  1. Lexicon Russico-Latinum in situ 'linguaeterna.com'

[recensere] Fons

  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)

[recensere] Nexus externus

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Independentium Civitatum Foederationem spectant.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis