Radiophonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Radiophonum undae brevis accepiendae potis.

Radiophonia[1] sive ars radiophonica[1] est technologia qua enuntiationes, in primis hominum voces, per undas radiophonicas transferre licet. Radiis electromagneticiis modo proprio mutandis, ceu amplitudine sive numero agitationum, indicia portari possunt. Cum undae radioelectricae conductorium accesserunt, campis agitantibus in conductorio fluentum alternum incitantur, quod observari potest atque in sonum sive notitias alias converti.

Series radiophonicae[recensere | fontem recensere]

Unda media[recensere | fontem recensere]

Series nomine unda media vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 535 usque ad 1705 chiliohertziorum signa emittit. Haec frequentiarum series etiam AM consuetudine appellatur, quia technologia modulationis amplitudinis adhibetur ad emissiones mittendas et accipiendas. Nocte quam interdiu emissiones intra undam mediam ulterius transgredi possunt, quod interdie per undam terrestrem sed nocte per caelestem currunt.

Quae modulatione amplitudinis utuntur, sunt, sensu stricto, gradualitates sive genera tria: unda minor, unda media, unda brevis.

Unda brevis[recensere | fontem recensere]

Series nomine unda brevis vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 3 usque ad 30 megahertziorum signa emittit. Quoniam quam superiores tam breviores undae electromagneticae fiunt, haec series fraquentiarum, quam unda media superior, sic vocatur nomine brevis.

Quoniam undae breves Iontosphaera resonantur, quo aggredi nequeant locus in orbe terrarum est nullus. Quae res emittendi nomine unda caelestis appellatur. Accipiendarum facultas per undam brevem emissionum in aeris statu mutationibusque persaepe consistit. Norma exstat, per exemplum, qua frequentiae die superiores nocteque inferiores quam 12 megahertziorum melius accipi soleant. Eius rei causa sic afferatur, ut interdie intra Ionosphaerae partem quandam atomi in electronia fragantur solis photoniis. Itaque frequentiae quam 12 megahertziorum inferiores longe transgredi non possunt.

Frequentiae Modulatio (FM)[recensere | fontem recensere]

Frequentiae Modulatio technologia est qua emissiones magna cum soni fidelitate transmittantur. Hoc modus emissionis hodie habetur gratiosus soni fidelitatis causa praesertim ad musicam emittendam.

Genera Radiophonorum[recensere | fontem recensere]

Radiophonum Tubulare a societate Philco confectum anno 1931.

Radiophona tubularia[recensere | fontem recensere]

Radiophona tubularia tubulis aeris vacuis conficiuntur. Hoc genus radiophoni tubulis utitur vitreis ut signa amplificentur atque audiantur. Pleraque radiophona prae anno 1960 hanc signorum amplificandorum causa applicabant technologiam. Signa cum amplificata sunt, ea transportantur ad echea, quae sonum eiciunt. Radiophonia primum tubularia modo undam mediam ac nonnumquam undam brevem habere consueverunt. Technologia frequentiae modulationis in vulgus adventa, tum hanc seriem radiophona incluserunt.

Radiophona transistorialia[recensere | fontem recensere]

Radiophonum transistoriale quod SONY ad commercium introduxit anno 2001.

Anno 1960, Sony, mercatoria domus, radiophona transistorialia venumdare coepit. Recentes hae fabricae technologiam transistrorum contribuerunt ad rationem radiophonorum fabricandorum. Ante transistrum inventum, confectores radiophonorum plerumque tubulis vitreis usi erant. Transistro ita adhibito, radiophona construi magnitudine minora ac duriora munitione quam prius possunt. Tum demum radiophona fiebant gestabilia. Haec antea, cum portari posse referantur, tamen erant paene ampliora quam plerique portare volebant

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad radiophoniam spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide radio in Victionario.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

       

Interrete[recensere | fontem recensere]

Generalia
Historia
Antiquitates
Technicalitates
DX

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg