Pellicula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Photogramma ex pellicula On the Waterfront, actore Marlon Brando, anno 1954.
Haec pagina ad pelliculam cinematographicam spectat. Si quam pelliculam alterius generis quaeris, inspice s.v. pellicula (discretiva)

Pellicula (-ae, f.) est opus artis cinematographicae quae consistit in sequentia imaginum photographicarum machina cinematographica exceptarum quae ope projectoris cinematographici ostendi possunt.

Pelliculae sunt facta culturalia culturis creata, quae culturam idem demonstrant atque igitur culturam afficiunt. Pelliculae esse gravissima opera Artis videntur.

Praeter taeniam celluloidis, pellicula est etiam ipsa fabula cinematographica quam actores agunt.

Index

[recensere] Formulae

Pelliculae theatris cinematographicis destinatae adhuc fiunt in solitis pelliculis a triacetato cellulosae compositis, cuius formatus est 35 milimetrorum (35 mm), nempe idem atque adhibetur in photographia classica ut "magnitudo universalis", quamquam in photographia photogrammata imprimuntur modo horizontali dum in cinematographo imprimuntur modo verticali eaque de causa sunt aliquanto minoris magnitudinis.

His ultimis annis magis magisque adhibentur pelliculae digitales, praesertim in pelliculis televisualibus necnon documentariis pelliculisque amatorum.

[recensere] Duratio

Pelliculae saepe in duas categorias duratione dividuntur:

[recensere] Quomodo fiunt

Manipulus cinematographicus in Londoninio pelliculam faciunt.

Cinematographia est primum conventicia. Multos homines et multa tempus habere ad faciendam pelliculam fere oportet. Totus labor manipuli cinematographici in ordines dividitur. Tempus faciendi est omnis divisa in partes quinque:

  1. Fictio - conceptare, scribere
  2. Praeproductio - consulere, explorare, emere
  3. Productio - cinematographare
  4. Postproductio - pelliculas et sonos componere, musica et plures sonos imprimere
  5. Distributio - proponere, vendere

[recensere] Genera

Pelliculae saepe in categorias themate dividuntur. Imprimis in fictione et documetario dividuntur.

[recensere] Fictio

Fictilis pelliculae saepe in categorias dividuntur:

[recensere] Exempla

Pelliculae exempli gratia sunt:

[recensere] Indices histronum mimarumque

[recensere] Vide etiam

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis