Abecedarium Latinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Padlock-skyblue.svg
Usores ignoti vel ignotae hanc paginam protectam hoc tempore recensere non possunt. Quaesumus ut emendationes in disputatione huius paginae proponas vel rationem propriam crees.
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Distributio abecedarii Latini per orbem terrarum. Obscuriore viridi colore regiones designantur in quibus abecedarium Latinum est sola litteratura. Clarius vero eae in quibus et aliae litteraturae una sunt in usu.

Abecedarium Latinum est litteratura abecedaria nunc temporis quam latissime patens. Praeter ipsam linguam Latinam, hoc abecedarium adaptatum est ad Latinitatis prolem, linguas Romanicas, necnon et ad Germanicas, Celticas nonnullasque Slavonicas inde ab Aevo Medio, et denique ad plurimas Europae linguas. Tempore colonialismi atque Christiani proselytismi, abecedarium transfretavit maria, atque in linguis Indoamericanis, indigenis Australianis, Austronesiis, Vietnamitica, Malaia et Indonesiis quoque adhibitum est. Recentius quidem, linguistae occidentales elegerunt potius abecedarium Latinum vel Abecedarium Phoneticum Internationale (quod et ipsum ab abecedario Latino ducit fere originem) cum transcribendae fuerunt linguae haud Europaeae vel normae litterariae eis tribuendae; vide exempli gratia abecedarium Africanum referentiae.

Usu hodierno, voce "abecedario Latino" appellatur omnis deductio ab abecedario quo utebantur Romani. Haec varietates (e.g., abecedarium Italicum) litteras omittere possunt vel addere alias (e.gr. abecedarium Polonicum), litterarumque forma multarum mutata est decursu saeculorum, praesertim minuscularum. Abecedarium Latinum deducitur a varietate occidentali abecedarii Graeci nuncupato Cumano.

Litterae Abecedarii Latini

Abecedarium Latinum his graphematis constat:

Litterae maiusculae
A B C D E F G H I K L M
N O P Q R S T V X Y Z
Litterae minusculae
a b c d e f g h i k l m
n o p q r s t u x y z

Historia

Opinione doctorum multorum, abecedarium Latinum saeculo VII a.C.n. ex abecedario Etruscano genuit, quod originem suam ex variante occidentali abecedarii Graeci ducit. Directio scriptionis a sinistra ad dextram constituta est ab saeculo IV a.C.n.

Initio viginti unae litterae in abecedario Latino fuere: A, B, C, D, E, F, Z, H, I, K, L, M, N, O, P, Q, R, S, T, V, X. Littera C pro denotatione sonorum [k] et [g] utebatur, sonus [k] scriptus erat ope C, K, Q. Littera Z exclusa fuit ex abecedario anno 312 a.C.n. Circiter anno 230 a.C.n. littera G introducta est, etiam illo tempore C fuit denotatio principalis pro [k] (Q ante [u] adhibetur, K solum in perpaucis verbis praeservata). Litterae Y et Z initio saeculis I a.C.n. introductae sunt pro verbis originis Graecae, abecedarium viginti tres litteras habuit:

Littera A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X Y Z
Nomen Latinum ā ē ef ī el em en ō er es ū ex ī Graeca zēta
Pronuntiatus Classicus (API) /aː beː keː deː ef ɡeː haː kaː el em en peː kʷuː er es teː eks iː ˈɡraiːka ˈzeːta/
Ecce apices.
De chalcographiae inventio (1541, Moguntiaci) cum viginti tres litteris, W, U, J carentibus.

Scriptores litteris J, U, et W a saeculis medievalibus usi sunt. (Illo tempore etiam litterae Latinae minusculae ortae sunt.)

Sic hodiernum abecedarium Latinum, viginti sex litteras habens, formatum est. (Modificationes abecedarii illius pro linguis nonnullis pluras litteras habent.)

Extensiones

Decursu temporis abecedarium Latinum adaptatum est ad usum aliarum linguarum quarum nonnullae phonemata habent quae ignorabantur a linguis quae primum adhibuerunt hoc abecedarium in litteratura sua. Hac de causa extensiones factae sunt huic abecedario cum opus fuit. Quae effinguntur mutata formae vel additis diacriticis, coniunctis aliquibus litteris per ligaturas vel novis formis confictis. Hae novae formae locum suum recipiunt in abecedario, ut postea patebit.

Aliae litterae

In lingua Anglica antiqua additae sunt eth ð litteraeque runicae thorn þ et wynn Formula:Unicode. Eth et thorn substituae sunt a th et wynn a nova littera 'w'.

In lingua Islandica moderna, et thorn et eth adhuc sunt in usu.

Non diu valuerunt in lingua Latina tres (litterae Claudianae).

Lingua Africana Hausa utitur tribus superadditis consonantibus: Formula:Unicode, Formula:Unicode et Formula:Unicode, quae sunt mutationes a b, d et g quaeque adhibentur a linguistis in transcribendis quibusdam aliis sonis qui eis sunt similes.

Ligaturae

Ligatura est coniunctio duarum vel plurium litterarum in novum glyphum. Exempla ligaturarum sunt Æ ab AE, Œ ab OE, ß ab ſs, vel Nederlandica ij ab i et j. Par ſs nihil aliud est quam duplex s. Prima pars ( ſ ) es quam appellamus s longam et secunda s regularis (s). Animadvertendum est ij maiusculis facere IJ (et non Ij).

Diacritica

Diacritica sunt signa quae adduntur litteris quibusdam quo declaretur mutatio pronuntiationis. Effectus uniuscuiusque pendet a lingua.

  • Diaeresis in ä ë ï ö ü in variis linguis significat vocalem in hiatu pronuntiari cum vocali antecedenti quicum alias pronuntiaretur in diphthongo. In Lingua Hispanica, ü post g et ante e vel i indicat eam litteram u pronuntiandam esse, nam in gue gui non pronuntiatur.
  • Nomine umlaut idem signum adhibetur in ä ö ü in Lingua Germanica aliisque: ë in linguis Albanensi et Iudaeolatina. In lingua Germanica hoc signum erat ab origine parvula littera e quae super vocalem scribebatur et adhuc licet scribere ae, oe et ue pro ä, ö et ü.

Alia sunt diacritica aliique usus quam hic descripsimus, quae omnia inspici possunt in Abecedariis a Latino derivatis.

Vide etiam

Bibliographia

  • Jensen, Hans (1970). Sign Symbol and Script. London: George Allen and Unwin Ltd. ISBN 0-04-400021-9 . Conv. Jensen, Hans (1958). Die Schrift in Vergangenheit und Gegenwart. Deutscher Verlag der Wissenschaften . Liber ab auctore retractaus.
  • Rix, Helmut (1993). "La scrittura e la lingua". In Cristofani, Mauro (ed.). Gli etruschi - Una nuova immagine. Florentiae: Giunti. pp. 199–227 
  • Sampson, Geoffrey (1985). Writing systems. Londinii (etc.): Hutchinson 
  • Wachter, Rudolf (1987). Altlateinische Inschriften: sprachliche und epigraphische Untersuchungen zu den Dokumenten bis etwa 150 v.Chr. Bern (etc.) : Peter Lang.
  • W. Sidney Allen (1978). "The names of the letters of the Latin alphabet (Appendix C)". Vox Latina: a guide to the pronunciation of classical Latin. Cambridge University Press. ISBN 0-521-22049-1 (Ed. 2a.) 
  • Biktaş, Şamil (2003). Tuğan Tel 
Abecedarium Latinum
Litterae basicae : Aa | Bb | Cc | Dd | Ee | Ff | Gg | Hh | Ii | Jj | Kk | Ll | Mm | Nn | Oo | Pp | Qq | Rr | Ss | Tt | Uu | Vv | Ww | Xx | Yy | Zz
Litterae cum signis diacriticis: Àà | Áá | Ââ | Ää | Ãã | Āā | Ąą | Ăă | Çç | Ĉĉ | Čč | Ćć | Ðđ | Ďď | Èè | Éé | Êê | Ëë | Ęę | Ēē | Ĕĕ | Ėė | Ěě | Ĝĝ | Ğğ | Ġġ | Ģģ | Ĥĥ | Ħħ | Ìì | Íí | Îî | Ïï | Įį | İı | Ĩĩ | Īī | Ĭĭ | Ĵĵ | Ķķ | Ĺĺ | Ļļ | Ľľ | Ŀŀ | Łł | Ññ | Ńń | Ņņ | Ňň | Òò | Óó | Ôô | Öö | Õõ | Őő | Ǫǫ | Ōō | Ŏŏ | Ơơ | Ŕŕ | Ŗŗ | Řř | Śś | Ŝŝ | Şş | Șș | Šš | Țț | Ťť | Ŧŧ | Ţţ | Țț | Ùù | Úú | Ûû | Üü | Ũũ | Ūū | Ŭŭ | Ųų | Ůů | Űű | Ưư | Ŵŵ | Ýý | Ŷŷ | Ÿÿ | Źź | Žž | Żż
Litterae supplementares: Ǎǎ | Ȁȁ | Ȃȃ | Ææ | Ǽǽ | Ǣǣ | Åå | Ċċ | Ðð | DZDzdz | DŽDždž | Ɛɛ | Ʒʒ | Ǯǯ | Ȅȅ | Ȇȇ | Əə | Ȝȝ | Ǥǥ | Ǧǧ | Ƣƣ | Ƕƕ | IJij | Ǐǐ | Ȉȉ | Ȋȋ | Ǩǩ | ĸ | LJLjlj | LLll | ĿLŀl | NJNjnj | Ŋŋ | Œœ | Øø | Ǿǿ | Ǒǒ | Ȍȍ | Ȏȏ | Ɔɔ | Ȣȣ | | Ȑȑ | Ȓȓ | ſ | ß | Ʃʃ | Þþ | Ǔǔ | Ȕȕ | Ȗȗ | Ƿƿ | Ƶƶ

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg