Wi-Fi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wi-Fi insignia.

WI-FI est artificium transmittendi multimodas notitias per undas radiophonicas. Quod artificium liberat filis apparatus computatrales.

Index

Origo nominis [recensere]

Societas, quae Wi-Fi Alliance appellatur, terminum et insigne WI-FI iure possidet. Terminus imitatur quandam industriae phonographicae elocutionem: High Fidelity (Hi-Fi), sive magnam fidelitatem. Itaque, terminus WI-FI nihil est quam contractio verborum Wireless Fidelity, quorum versio (sine filis fidelitas) artificium, quod significat, rite non explicat.

Usus [recensere]

Retia WI-FI transmittunt notitias per undas radiophonicas. Ad quem finem assequendum, opus est apparatu, qui dicitur "Automaton communicativum". Hic apparatus filis recipit signa, interpretatur, et iterum mittit per cornicula. Ut computatrum vel alius apparatus recipiat signa, intra campum retis oportet sit.

Campus retis WI-FI, qui hotspot appellatur, aut minuitur aut augetur secundum automata communicativa et cornicula. Intra claustra, campus de more attingit ad centum metra usque; sub divo autem, ad trecenta usque.

Nota [recensere]

Nexus externus [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Wi-Fi spectant.