Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lacus Peipus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Peipus

Lacus Peipus[1] (Estonice Peipsi-Pihkva järv; Russice Чудско-Псковское озеро, tr. Čudsko-Pskovskoe ozero) est lacus in Europa orientali, inter Estoniam (ab occidente septentrioneque) et Russiam (ab oriente) divisa.

Area huius lacus est 3555 km2, eius longitudo est circa 143 km, eius latitudo mediocris est circa 50 km. Profunditas mediocris est 7 m, profunditas maxima est 15 m. Volumen aquae in lacu est circa 25 km3.

Circa triginta flumina rivique in lacum Peipus fluunt, sed solum Narva fluvius (in sinum Finnicum effunditur) ex hoc lacu effluit.

Die 5 Aprilis secundum Calendarium Iulianum (12 Aprilis secundum Gregorianum) anno 1242 in glacie lacus Peipus accidit pugna, "Glacialis" nominata, inter copias Ruthenicis Novogardienses ab Alexandro Nevensi ductas et exercitum Ordinis Teutonici.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. M. Zeiller, Regnorum Sueciae, Gothiae ... descriptio nova, p. 255

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Peipus spectant.