Testes Iehovah
Testes Iehovah, uti se appellant, sunt societas religiosa, quam constituit Carolus Taze Russell, circa annum 1874, in Civitatibus Foederatis Americae. Sacras Scripturas solent ad verbum interpretari; et sic favere propriis doctrinis, ut novos semper gregales sibi cogant.
Index |
[recensere] Nomen
Nomine utuntur Iehovah, quae est pronuntiatio deformata nominis Dei IHVH, quod indicatum est Moysi iuxta rubum[1]. Quae nominis deformatio inde venit, quoniam nulli licebat Iudaeorum pronuntiare nomen divinum. Propterea, nomen Dei proferebant cum sonis vocalibus verbi Adonai, quod Hebraice idem valet atque Dominus. Non ergo sine causa in conversionibus Veteris Testamenti sive in linguam Latinam sive in Graecam nomen domini substituebatur in locum nominis Dei IaHVeH.
Nomen Iehovah depromptum est ex versione Iohannis Calvini Scripturarum[2], ut sequitur:
10 Vos testes mei, dicit Iehovah, et servus meus quem elegi. Propterea scietis, et credetis mihi, et intelligetis quod ego sum; ante me non est formatus Deus, nec post me erit. 11 Ego, ego sum Iehovah, et nullus praeter me servator. 12 Ego annuntiavi, et servavi, et audire feceram; et non in vobis alienus. Vos ergo testes mei, dicit Iehovah, quod ego sim Deus.
[recensere] Doctrina
Testes Iehovah sunt communitas religiosa Christianitatis. Condebantur in America (Civitatibus Foederatis Americae) anno 1879 (MDCCCLXXIX). Sunt plus quam septem milliones testes Iehovae ubique in mundo. Interdum sectum consideratur.
Testes Iehovae credunt verba biblica veritatem esse. Deum Iehovam creatorem mundi et vitae omnis putant, ut in Biblia in Libro Genesis scribit. Evolutio hominis non creditur.
Testes Iehovae sanguinem in totis variationibus refusant. Nomen Iehovae sanctum censent.
Honestas eorum nota est. Arma et militias repudiant.
Paene in nationibus cunctis Terrae testes Iehovae homines omnes de Biblia, Deo et nomine eius Iehova, filio eius Iesu Christo et regno celesti futuro narrant. Studium Bibliae offerunt.
Propter confessionem fidei atque recusationem violentiae in multis civitatibus testes Iehovae persecuti, poenas dati et necati sunt. Adolphus Hitler, dictator Germaniae de 1933 ad 1945, omnes testes Iehovae perdere iussit. Milia victimarum in castris vexabantur. Actiones et publicationes eorum etiam hodie in plus quam viginti civitates vetatae sunt et prohibentur.
[recensere] Notae
[recensere] Nationes, in quibus Testes Iehovae vetitae sunt
- Aegyptus, Afghania, Algeria, Arabia Saudiana
- Bruneium, Butanum, Corea Septentrionalis
- Emiratus Arabici Uniti, Iemenium, Insulae Maldivae
- Iordania, Iraquia, Libya, Marocum
- Quatum, Respublica Populi Sinarum
- Singapora, Tunesia
- Usbecia, Vietnamia
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
- http://www.watchtower.org/ - Informationes in CCCLXXVI linguis