Argentum
Argentum (-i, n.) est elementum chemicum cui sunt signum chemicum Ag (ex radice Indo-Europaea *arg- 'canus, fulgens') et numerus atomicus 47. Id est inlustre metallum transitionis, molle et album, quod maximam omnium elementorum conductivitatem electricam et maximam omnium metallorum conductivitatem thermalem habet. Naturá fit in statu puro liberoque (ut argentum nativum), ut ligatio metallica cum auro aliisque metallis, et in mineralibus sicut argentites et chlorargyrites. Plurimum argenti ut devium purgationis opus? auri, cupri, plumbi, zinci efficitur.
Argentum metallum pretiosum diu aestimatur, et ad efficienda ornamenta, gemmas, utensilia sumptuosa (ergo nomen argentum pro vasis cenandi), et nummos adhibetur. Metallum argenteum hodie in contactibus et conductoribus electricis, speculis, et catalysi reactionum chemicarum adhibetur. Eius composita in pellicula photographica adhibentur, et dilutae nitrati argenti solutiones et alia composita argenti ut disinfectants? et microbiocida adhibentur. Cum autem antibioticae in eius locum pro multis in medicina usibus antimicrobialibus substitutae sunt, investigationes in potentiales clinicas persistunt.
Cum argentum in aere oxygenico exponitur res sicut aerugo in superficie metalli apparet. Densitas est 10.53 g/cm³.
Index |
Proprietates [recensere]
Argentum est ductile et malleabile (auro aliquantulum durius) metallum rei nummariae monovalens, clarissime albo nitore metallico praeditum, quod maiorem poliendi gradum accipere potest. Ei est maxima omnium metallorum conductivitas electrica, altior etiam cupro, sed pro usu generali in loco cupri pro rationibus electricis id est nimius carum. Contra hoc, 13,540 tonnae in electromagnetibus ad locupletandum uranium per Bellum Orbis Terrarum II (praecipue ob bellicam cupri egestatem) adhibebantur.[1][2][3] Exceptio huic fit in ingeniaria frequentiarum radiophonicarum, praecipue in frequentiis VHF? et altioribus, ubi argento inductio late adhibetur.
Vide etiam [recensere]
- Argentum pro pecunia conlocata
- Nummus argenteus
- Punctus argenti (in artibus ingenuis)
- Vark
Notae [recensere]
- ↑ Nichols, Kenneth D. (1987). The Road to Trinity. Morrow, New York: Morrow. p. 42. ISBN 068806910X.
- ↑ "Eastman at Oak Ridge – Dr. Howard Young".
- ↑ Oman, H. (1992). "Not invented here? Check your history". Aerospace and Electronic Systems Magazine 7 (1): 51–53.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Argentum spectant. |
| Vide Argentum in Victionario. |
- Congeries rerum argentearum apud situm theodoregray.com
- Institutum Argenteum apud situm silverinstitute.org
- Pictura in Henrici Pniok congerie elementorum, apud situm pniok.de
- Podcast (MP3) ex Royal Society of Chemistry? Chemistry World: Silver
- Societas Fabrorum Argenteorum Americanorum apud situm silversmithing.com
- "Transport, Fate and Effects of Silver in the Environment," apud situm digital.library.wisc.edu
| Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes! |