24 Iunii
E Vicipaedia
| Mai – Iunius – Iul | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | 2 | 3 | 4 | |||
| 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
| 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
| 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
| 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | ||
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
24 Iunii dies 175ª anni est (176ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 190 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem octavum Kalendas Iulias, quae a.d. VIII Kal. Iul. abbreviatur.
Index |
Eventa [recensere]
Saeculo 14 [recensere]
- 1324 - Marsilius Patavinus "Defensorem pacis" suum perfecit, quo summam auctoritatem populi flagitabat.
- 1340 - Classis Anglica apud Sluis in Nederlandia naves Francorum vicit.
Saeculo 16 [recensere]
- 1509 - Henricus VIII rex Anglicus coronatus est.
Saeculo 19 [recensere]
- 1859 - Proelium ad Sulphurinum inter Austriacos atque Regnum Sardiniae sociamque Franciam Napoleone III imperatore duce. Henricus Dunant caedes maximas huius pugnae promulgavit et ideo conditor Consociationis Internationalis Crucis Rubrae factus est.
Saeculo 20 [recensere]
- 1913 - Raimundus Poincaré, novus praeses ministrorum Londinii hospes sincerissime receptus est.
- 1922 - Gualtherius Rathenaufilius Aemilii Rathenau conditoris cum aliis societatis AEG, fuit praeses huius societatis, scriptor, vir publicus ac minister negotiorum externorum Germanicus, a sicariis rerum novarum cupidis necatus est.
- 1940 - Indutiae inter Franciam et Italiam factae sunt.
- 1945 - Pompa Victoriae (in Bello Magno Patrio) Moscuae in Unione Sovietica
- 1950 - Canonizatio Mariae Goretti.
Saeculo 21 [recensere]
- 2012 - In Aegypto nuntiatum est Mahometum Mursi esse electum praesidem Rei Publicae.
Natales [recensere]
Saeculo 15 [recensere]
- 1485 - Iohannes Bugenhagen, theologus et socius Martini Lutheri; mortuus est anno 1558.
Saeculo 16 [recensere]
- 1532 - Robertus Dudley, I comes Leicestriae, dux stabulorum apud curiam Elisabethae I, fuit amans et dilectus reginae; mortuus est anno 1588.
- 1542 - Sanctus Ioannes a Cruce, mysticus, poeta et religiosus Hispanus; obiit 1591).
- 1546 - Robertus Parsons, Iesuita et vir publicus Anglicus; mortuus est anno 1610.
Saeculo 18 [recensere]
- 1789 - Silvius Pellico, scriptor et patriae amans Italicus; mortuus est anno 1854.
Saeculo 19 [recensere]
- 1818 - Carolus Alexander, dux magnus Saxoniae-Vimarii-Eisenach ab anno 1853; mortuus est anno 1901.
- 1842 - Ambrosius Bierce, poeta et miles Americanus (mortuus 1914).
- 1866 - Franciscus Iosephus Wittemann, vir publicus et iurisprudens Badeniae atque sodalis factionis Centri; mortuus est anno 1931.
- 1881 - Gregorius Kotowski, ductor exercitus in Bello Civili Russico, rerum militarium et politicarum peritus Sovieticus (caesus 1925)
- 1886 - Ioannes Gigurtu, vir publicus et rector societatum Dacoromanicus; mortuus est anno 1959.
- 1891 - Henricus Grüber, theologus Germanicus qui contra Adolfi Hitler tyrannidem pugnavit; mortuus est anno 1975.
Saeculo 20 [recensere]
- 1908 - Marina Ladynina, actrix Sovietica (mortua 2003)
- 1909 - Catharina Dunham, saltatrix, anthropologa et scriptrix Americana; mortua est anno 2006.
- 1912 - Sergius Filippov, actor Sovieticus (mortuus 1990)
- 1978 - Erno Vuorinen, musicus Finnicus.
Mortes [recensere]
Saeculo 2 [recensere]
- 105 - Gnaeus Afranius Dexter, consul suffectus eius anni necatus est, an sua manu an servis suis caesus.
Saeculo 16 [recensere]
- 1519 - Lucretia Borgia, filia cardinalis Rodrigi Borgiae, qui postea papa nomine Alexandro VI creatus est et Vanotiae de Cathaneis; fuit uxor Ioannis Sfortiae domini Pisauri, Adefonsi Aragoniae ducis Vigiliensis (a quo natus est Rodrigus Aragoniae) et Alphonsi Estensis ducis Ferrariae; nata est anno 1480.
Saeculo 19 [recensere]
- 1830 - Georgius IV, rex Britannicus (natus 1762) et Regni Hannoverae.
- 1836 - Petrus Iosephus Triest, presbyter natione Belga, qui vitam suam dedicavit ad surdo-mutos educandos; natus est anno 1760.
- 1860 - Hieronymus Bonaparte, rex Westfaliae, natus est anno 1784.
Saeculo 20 [recensere]
- 1950 - Ioannes Šmelëv, scriptor Russicus (natus 1873).
- 1968 - Angelus Jelmini, fuit presbyter Italicus et Dioecesis Luganensis Administrator Apostolicus; natus est anno 1893.
- 1978 - Mstislaus Keldyš, mathematicus et mechanicus Sovieticus (natus 1911).
- 1989 - Hibari Misora, cantrix et artifex scaenica; nata est anno 1937.
Festa et Feriae [recensere]
- Romae antiquae : Feria Fortis Fortunae.
- Sanctus Ioannes Baptista
24 Maii - 24 Iulii
Index dierum
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |