Exercitus

E Vicipaedia
Acies exercitus Romani saeculis tertio ac quarto a.C.n.

Exercitus (-us, m.) est societas militum armatorum, qui bella gerere possunt.

Nonnumquam exercitus fundati sunt impensa privata, at hodie solent pro patriis pugnare. Exercitus rigida hierarchia reguntur: nam praefecti militares variorum graduum milites dirigunt, edocent atque disponunt. Ad hoc confer rem militarem.

Olim milites cum ferris proeliabantur, ut gladiis et hastis; hodie autem cum sclopetis, bombis atque vehiculis bellicis, ut aëroplanis et autocurribus armatis.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Keck, Zachary, et Akhilesh Pillalamarri. 2015. "6 Most Powerful Armies of All Time."] The National Interest, 8 Iulii 2015. Textus interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad exercitum spectant.