Ioannes IV (tzar Russiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes IV Severus, Tzar Russiae

Ioannes, seu Iohannes, IV Basilii filius[1] (Russice Иоанн / Иван IV Васильевич, tr. Ioann / Ivan IV Vasil'evič; natus 25 Augusti 1530 in vico Kolomenskoe prope Moscuam, mortuus 18 Martii 1584 Moscuae), cognomine Severus seu Formidabilis (Russice Грозный, tr. Groznyj), erat magnus dux Moscoviae et "totius Russiae (Rutheniae)" ab anno 1533, et anno 1547 primus tzar (czar, i.e. rex aut imperator) Russiae factus est.

Ioannes IV Casanum (anno 1552), Astrachanum (anno 1556) et ceteros terras adiunxit. Etiam contra Ordinem Livonicum, Sueciam, Poloniam et Magnum Ducatum Lituaniae bellabat (Bellum Livonicum, annis 1558 - 1583). Anno 1581 sic se titulavit: "Magnus Dominus Czarius (sive Rex, aut Imperator) ac Magnus Dux Ioannes Basilii totius Russiae, Volodimeriae, Moscoviae, Novogardiae, Imperator Casani, & Imperator Astracani, Dominus Plescoviae, & Magnus Dux Smolenscii, Tueriae, Permiae, Viatciae, Bulgariae, & aliorum locorum, ac Dominus haereditarius terrae Livoniae" [2]. Praeterea, tempore regiminis eius adiunctio Siberiae ad Russiam incepta est (anno 1581).

Tzar ille repressalia contra nobilitatem perfecit, gratia confirmationis dominationis suae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Basilii filius[1] etiam notus est ut Ioannes Basilides[2] [3], Iohannes Basilides[4], Ioannes Basilides II[5], Iohannes Basilides II.[6], seu Iohannes Basilides IV.[7]
  2. A. Possevini Moscovia et alia opera , p. 82

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad tzarem Ioannem IV spectant.
Antecessor:
Basilius III
Magnus Dux Moscoviae Successor:
Theodorus I
Antecessor:
-
Tzar Russiae Successor:
Theodorus I

Roman numeral 10000 CC DD.svg