Hiems

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Silva hiemalis.

Hiems (-mis, f.) est unum de quattuor temporibus anni. Spatium temporis inter autumnum et ver hiems nominatur.

Index

[recensere] De hieme naturali

Hiems tempus frigidissimum anni est, quamobrem hieme saepe ningit. Dies solstitii hiemalis a brevitate bruma (< brevima 'brevissima') vocatur.

Nonnulla animalia, velut ursi et talpae, hieme dormire solent.

[recensere] De hieme apud poetas

Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enim Claudianum, qui in praefatione libri de raptu Proserpinae primi de Iasone iam vagus scripsit irrumpit pelagus caelumque secutus / Aegaeas hiemes Ioniumque domat.

Saepius autem hiems a poetis metaphorice ad senectutem vel ad finem vitae refertur. Horatius enim in libri primi carmine vicesimo quinto Lydiam meretricem querentem fecit laeta quod pubes hedera uirenti / gaudeat pulla magis atque myrto, / aridas frondes hiemis sodali / dedicet Euro.

[recensere] Astronomia

Collocatio solis et terrae initio temporum anni

In Astronomia incipit hiems cum solstitio hiemis, id est:

[recensere] Sententia

Tempora Anni
Poma dat autumnus, formosa est messibus aestas,
ver praebet flores, igne levatur hiems.
Poema sumtum ex Voce Latina, 166, 2006.


Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hiems spectant.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis