Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Computatrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Computatrum portatileSupercomputatrumMicrocomputatrum
Pars computatralis technicaConnection MachineDisci ridigi
Mainframe computerMicrocomputatrumserver

Computatrum[1] (-i, n.) sive (instrumentum) computatorium[1] (-i, n.) sive ordinatrum[1] (-i, n.) est machina computandi vel computationes ordinandi. A quibusdam hominibus etiam verbo minuto calculi (electronici)[2] nuncupantur. Pro forma gestabili, est computatrum gestabile.

Partes computatrorum[recensere | fontem recensere]

Despectus in computatrum stationis:
1: Monitorium, tabulatrum seu quadrum visificum
2: Tabula materna
3: Processorium centrale (CPU)
4: Portus ATA
5: Memoria volatilis (RAM)
6: Tabula expansionis
7: Fons electricus
8: Discus compactus (DC)
9: Discus fixus
10: Plectrologium vel claviatura
11: Mus

Quattuor sunt armaturae partes computatri:

  1. organum gubernans,
  2. arithmeticum,
  3. memoriale, et
  4. graphicum.

Processorium medium (vel CPU) est cor computatri, quod omnes operationes gubernat. Coprocessorium arithmeticum quod et saepe pars processorii centralis est, paene omnes computationes arithmeticas efficit. Data in memoriae generibus RAM et ROM nominatis servantur. Ad data conservanda disci fixi et rigidi et flexibiles adhibebantur, sed paulo abhinc rudiculae memoriam cohibentes (Memoria USB) loco discorum flexibilium praeferuntur. Organum graphicum in tabulatrum quasi quadrum visificum scribit et plurimas computationes de datis graphicis facit.

Programmata computatralia[recensere | fontem recensere]

Programmata computatralia sunt documenta iussa computatralia cohibentia, quae medio processorio exhibita computatro agenda mandant. Programmatum fundamentalium coniunctum, quod systema administrativum appellatur, functiones et interactiones computatri administrat. Alia programmata fundamentalia sunt programmata compilandi, editionis, tabulae computativae, nuntia electronica scribendi, per interrete navigandi necnon ludorum computatralium.

Aetas computatrorum[recensere | fontem recensere]

Prima computatra electronica annis 19301940 a Ioanne Atanasov, Americano Bulgaricae originis, instruuntur, sed re vera aetas computatrorum coepit anno 1977, cum societates Apple, IBM, et Commodore prima computatra personalia introduxissent. Deinde, cum investigatores institutionis Europeanae CERN telam totius terrae anno 1991 nuntiavissent, systema interretiale mundiale, quod paene omnia computatra mundi committit, ortum est. Hodie homines totius mundi computatris ad laborandum, scribendum, communicandum, computandumque utuntur. Die 10 Iunii 2007, 1 133 000 000 hominum interreti usi sunt.[3]

Domus effectrices computatrorum[recensere | fontem recensere]

Domus effectrices programmatum computatralium[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad computatrum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove).
  3. Secundum Statistica interretialia orbis.