Castrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Castra

Castrum sensu latissimo est omnis locus munitus a turribus singulis usque ad ingentes fortalitias stellares, ab antiquis arcibus usque ad hodierna consaepta militaria inmania.

Per saecula autem notio castri multum evolvit. Antiquitate, gentes aut arces stativas aut castra quae momentaria erant habebant. Tunc medio aevo arx, castrum, castellum, et burgus plerumque identificati? sunt ut stativi loci qui specialiter muniti sunt a moenibus, turribus, et fossis. Tandem ex saeculo sexto decimo propugnacula appellabantur specialiter castra sine turribus, muribus, mota.

[recensere] Historia

Castra Romana in Ambleside? Cumbriae.
Castellum de Óbidos in Portugallia (circa 713 constructum), quod vicum totum intra moenibus complectitur, exemplum castrorum mediaevalium

Antiquitate arces, sicut Arx Romana et Acropolis, erant sola magna castra vere stativa. Romani igitur sensu plurali castra vulgo appellabant magnum locum vallo fossaque cinctum intra quem milites tentoria statuebant, ubique in expeditionibus quiescebant et exercebant. Castellum appellabantur castrum parvum extra castrorum fines situm, et burgus parvum castellum, quod saepe constabat in singula turri ad limites Imperii in silva speculandi causa statuta. Saepe militum familiae et alii ministri cum legionibus ibant, qui aut intra aut extra vallum formabant oppidum.

Romani pacificendi causa, cum castra stativa tenebant, moenia loco valli statuebant, et omnia castra cum muris muniebant. Quamobrem castra et castella saepe cum urbibus et oppidis plerumque a populo identificata? sunt cum Biblia Vulgata scripserunt.

Castellum mota et baillio munitum adumbratione descriptum.

Medio aevo arx, castrum, castellum, et burgus identificati sunt ut loci muniti ab moenibus, turribus, et fossisque. Arx definita est ut castrum super urbem aut oppidum editum, castellum ut castrum minus cum turris et vallo aut muro cinctum, burgus ut castellum ubi princeps quidam residat aut longe ab urbibus in silva.

In Britannia, Hibernia, et Francia saeculis undecimo et duodecimo, regiones domandi et pacificandi causa, multa castella mota et baillio munita statuta sunt, quod facillime et velociter aedificata sint.

Tabula castrorum, ex Cyclopaedia anno 1728.

Inventum pulveris pyrii amorumque igniferorum Sinae saeculis 13-14 per totum orbem terrarum postea naturam belli et panoramam politicam magnopere commutaturum erat. Cannonibus resistere fossae castrenses et turres verteres iam non poterant. Ex saeculo sexto decimo nova castra constabant:

[recensere] Urbes et oppida quae Castrum ad nomen suum adiungunt


stipula Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes!
Aedificia Bellica et Munimenta Kastell Biriciana (Weißenburg in Bayern).jpg
Aedificia: arx | bunker | burgus | castellum | castellum maritimum | castra Romana | castra mediaevalia | castrum | dangio | fortalitia | fortalitia subterranea | fortalitia stellaris | propugnaculum | specula | suffugium bellicum | suffugium NBC | turris antiaëria | turris Mortella
Munimenta: agger | baillium | fossa castrensis | fossa bellica | mota | moenia | murus | pugnaculum | saepes | turricula | vallum
Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis