Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Littera

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Specimen fontium et linguarum typis a Gulielmo Caslon, conditore litterarum positum; a libro Cyclopaedia (1728).
Litterae Graecae in vasi
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Litterae

Littera (-ae, f.) in quolibet alphabetico scripturae systemate est graphema, sicut in abecedario Graeco suisque progeniebus. Quaeque littera in lingua scripta usitate cum uno phonemate (sono) in dicta linguae forma consociatur. Signa in aliis scripturae systematibus scripta melius appellantur syllabogrammata, quae syllabam denotant, aut logogrammata, quae verbum vel locutionem denotant.

Summarium et usus[recensere | fontem recensere]

Litterae, ut signa quae orationem segmentariam designant, cum phonetica consociantur. In alphabeto prorsus phonemico, unum phonema uná litterá designatur, sed in historia et usu, litterae saepe plus quam unum phonema designant. Pares litterae quae unum phonema designant appellantur digrapha; Latine, "ph" si idem atque "f" sonat digraphum est. Unum phonema etiam tribus litteris ostendi potest, appellatis trigraphis; exemplum est coniunctio "sch" in typis Theodiscis.

Littera cum plus quam uno phonemate fortasse consociatur cum phonema ex litteris adiectis vel etymologia verbi pendet. Exempli talium effectuum positionalium gratia, littera Francogallica "c" enuntiatur [k] ante "a," "o," "u" (in verbis sicut cale, conte, cuire), sed [s] ante "e" et "i" (cent, cité).

Cuique litterae est nomen. Haec nomina inter se differunt linguá, dialectu, historiá. Littera Z, exempli gratia, usitate appellatur zēta, ex nomine Graeco zēta (Allen 1978:114). Anglice autem "z" dicitur zed in omnibus regionibus ubi homines Anglica utuntur praeter Civitates Foederatas, ubi nominatur zee.

Litteris, ut elementis abecedariorum, ordines praescriptas sequuntur. Quisque ordo appellatur "ordo alphabeticus." Scientia quae artem litterarum verborumque in variis linguis ordinandorum digerendorum cognoscit est conlatio. In lingua Hispanica, exempli gratia, "ñ" et "n" sunt litterae separatae.

Litteris etiam sunt valores numerici; sic numeri Romani et litterae aliorum scripturae systematum. Plurimis linguis hodiernis numeri Arabici usitate contra litteras adhibentur.

Litterae ut verba etiam adhibentur integra; Latine inveniuntur a (scilicet ab) et e (sc. ex) et i (ex verbo ire) et o (particula ista vocativa).

Litterae Latinae[recensere | fontem recensere]

Litterae Latinae sunt:

Medio aevo et novo aevo littera v etiam u scripta, ergo uerbum = verbum, uita = vita, uulpes = vulpes, renouatur = renovatur, nouum aeum = novum aevum. Sed litteris capitalibus semper littera V scribenda est, ergo Vnde = Unde, Vlpia = Ulpia, Vsus = Usus, Vrsus = Ursus (Vide normas orthographiae et orthotypicae Latinae editae ab Academia Latinitati Fovendae anno 1990.)

Isidorus Hispalensis[recensere | fontem recensere]

'A', prima littera in Abecedario.

Isidorus Hispalensis de litteris Latinis (Etymologiarum sive originum, libro I[1]) scripsit:

"Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis autem dicta, quia carminibus futura canebat. Ceterum proprie vocata (est) Nicostrate. Litterae autem aut communes sunt aut liberales. Communes dictae, quia multi eis in commune utuntur, ut scribere et legere. Liberales, quia eas tantum illi noverunt, qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt.
Litterarum duplex modus est: dividuntur enim principaliter in duas partes, in vocales et consonantes. Vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla conlisione varie emittuntur. Et dictae vocales, quod per se vocem inplent, et per se syllabam faciunt nulla adhaerente consonante. Consonantes sunt, quae diverso motu linguae vel inpressione labrorum efficiuntur. Et vocatae consonantes quia per se non sonant, sed iunctis vocalibus consonant. Haec in duabus partibus dividuntur: in semivocalibus et in mutis. Semivocales dictas eo, quod quiddam semis de vocalibus habeant. Ab E quippe vocali incipiunt, et desinunt in naturalem sonum (ut F, L, M et ceterae). Mutae autem dictae, quia nisi subiectis sibi vocalibus nequaquam erumpunt. Si enim eis extremum vocalis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur sonabit (ut B, G, D et ceterae). Vocales autem et semivocales et mutas a veteribus sonas et semisonas et insonas dictas. Inter vocales autem I et U apud Grammaticos varias habent significationes. Nam modo vocales sunt, modo semivocales, modo mediae sunt. Vocales ideo sunt, quia solae positae syllabas faciunt et aliis consonantibus coniunguntur. Consonantes ideo habentur, quia interdum habent post se vocales in hisdem syllabis constitutas, ut "Ianus" "vates" et habentur pro consonantibus. Mediae (autem) idcirco dicuntur, quoniam naturaliter solae medium sonum habent, ut "illius" "unius" Coniunctae aliis pinguius sonant, ut "Ianus" "vanus" Solae enim aliter sonant, aliter iunctae. I vero propterea interdum duplex dicitur, quia quotienscumque inter duas vocales invenitur, pro duabus consonantibus habetur, ut "Troia" Geminatur enim ibi sonus eius. V quoque littera proinde interdum nihil est, quia alicubi nec vocalis nec consonans est, ut quis. Vocalis enim non est, quia I sequitur; consonans non est, quia Q praecedit. Ideoque quando nec vocalis, nec consonans est, sine dubio nihil est. Eadem et digammon a Graecis vocatur, quando sibimet aliisque vocalibus iungitur: quae ideo digammon dicitur, quia duplex est instar F litterae, quac duplicem Gammam habet, ad cuius similitudinem coniunctas vocales digammon appellari grammatici voluerunt, ut "votum" "virgo" Inter semivocales autem quaedam liquidae dicuntur propterea, quia interdum in una syllaba postpositae aliis consonantibus deficiunt et a metro excluduntur. Ex quibus duae apud Latinos liquescunt L et R, ut "fragor" "flatus" Reliquae M et N apud Graecos liquescunt: ut "Mnestheus"
Decem et septem autem Latinis litteris vetus scriptura constabat. Unde et legitimae nominantur illa ratione, scilicet vel quod ab E vocali incipiunt et in mutum sonum desinunt, ut sunt consonantes, vel quod a suo sono incipiunt et in vocalem E desinunt, ut sunt mutae (et sunt A. B. C. D. E. F. G. I. L. M. N. O. P. R. S. T. et V). H autem littera pro sola aspiratione adiecta postea est. Unde et a plerisque aspiratio putatur esse, non littera, quae proinde aspirationis nota dicitur, quia vocem elevat. Aspiratio enim est sonus uberius elatus, cuius contraria est prosodia, sonus aequaliter flexus. K litteram Salvius ludimagister pri(m)us Latinis adiecit, ut in sono discrimen faceret duarum litterarum C et Q; quae ideo supervacua dicitur, quia exceptis "Kalendis’ superflua iudicatur: per C enim universa exprimimus. Q litteram nec Graeci resonant, nec Hebraei. Qua enim nulla lingua utitur nisi latina. Haec prius non erat. Unde et ipsa supervacua est vocata quia per C cuncta veteres scripserunt. X littera usque ad Augusti tempus nondum apud Latinos erat, (et digne hoc tempore, quo Christi nomen innotuit, quod per eam, quae crucis signum figurat, scriptitatur,) sed pro ea C et S scribebant, unde et duplex vocatur, quia pro C et S ponitur, unde et ex eisdem litteris conpositum nomen habet. A Graecis (autem) duas litteras mutuavit Latinitas, Y et Z, propter nomina scilicet Graeca, et haec apud Romanos usque ad Augusti tempus non scribebantur, sed pro Z duas S ponebant, ut "hilarissat"; pro Y vero I scribebant. Unicuique autem litterae tria accidunt: nomen, quomodo vocetur; figura, quo caractere signetur; potestas, quae vocalis, quae consonans habeatur. A quibusdam et ordo adicitur, id est quae praecedit, quae sequitur, ut A prior sit, subsequens B. A autem in omnibus gentibus ideo prior est litterarum, pro eo quod ipsa prior nascentibus vocem aperiat. Nomina autem litterarum gentes ex sono propriae linguae dederunt notatis oris sonis atque discretis. Nam postquam eas animadverterunt, et nomina illis et figuras inposuerunt: figuras autem partim ex placito, partim ex sono litterarum formaverunt: ut puta I et O, quarum uni sicut exilis sonus, ita tenuis virgula, alterius pinguis sonus, sicut et plena figura. Potestatem autem natura dedit, voluntas ordinem et apicem. Inter figuras litterarum et apicem veteres dixerunt, apicem dictum propter quod longe sit a pedibus, et in cacumine litterae adponatur. Est enim linea iacens super litteram aequaliter ducta."

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

P literature.png Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.

  • Allen, W. Sidney. (1965) 1978. Vox Latina: The Pronunication of Classical Latin. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521220491, ISBN 0521379369.
  • Daniels, Peter T., et William Bright, eds. 1996. The World's Writing Systems. ISBN 0-19-507993-0.
  • Gordon, A. E. 1973. The Letter Names of the Latin Alphabet. Classical Studies, 9. Berkeley: University of California Press.
  • Millard, A. R. 1986. "The Infancy of the Alphabet." World Archaeology 17(3):390–398.
  • Powell, Barry B. 1991. Homer and the Origin of the Greek Alphabet. ISBN 9780521589079. ISBN 052158907X.
  • Robinson A. 2003. "The Origins of writing." In Communication in History: Technology, Culture, Society, ed. David Crowely et Paul Heyer, 34–40. Ed. 4a. Bostoniae: Allyn and Bacon.
  • Strzelecki, L. 1948. De litterarum Romanarum nominibus. Bratislavae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fontēs[recensere | fontem recensere]

  1. Locus Isidori de litteris latinis qui apud Bibliothecam Augustanam legitur.