Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Canada

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Canada
Vexillum Canada Insigne Canada
Vexillum Insigne
Sententia: A mari usque ad mare
Hymnus: "O Canada"
Situs Canada
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Anglica, Francica
Nomen incolarum Canadenses -ium
adiectivum Canadensis -is -e
Regina
Minister primus
Elisabetha II
Stephanus Harper
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Ottava
45°25′15″ Sept., 75°41′24″ Occ.
Urbs maxima Torontum
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 2.a
9 984 670 km km²
8.92%
Numerus incolarum
(anno 2007)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 36.a

32 976 026
3.3/km²
PDB (anno 2008)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 14.a
$1.303 trilliones
$39 183 (13.a)
Nummus Dollarium Canadense (CAN)
Creatio
1867
Circulus temporalis
 - aestate ()
(UTC)
(UTC−3.5 ad −8)
Praefixum telephonicum nationis +1
Dominium interretiale .ca

Canada[1][2][3] (-ae, f.) sive raro Canadia[4] est civitas sui iuris in America septentrionali sita, spatio secunda maxima mundi post Russiam. In rebus politicis, civitas est monarchia constitutionalis, foederatio ex decem provinciis et tribus territoriis consistens, quae anno 1867 per legem confoederationis constituta est.

Caput est Ottava, sedes parlamenti, gubernatoris generalis, et primi ministri. Urbs numerum incolarum Toronto (cum amplius quinque milionibus incolarum), Monte Regio (cum amplius tribus), Vancuverio (cum circa duobus milionibus) et Calgaria (cum circa milione) superatur. Etiam circa dimidium millionis incolarum superant Edmundopolis, Vinnipega, Quebecum urbs, Hamiltonium.

In principiis, antiquarum coloniarum ad Franciam et Britanniarum Regnum pertinentium foedus, quamobrem Canada Francophoniae et Consortionis Populorum sodalis, praeter alias internationales consociationes velut Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali. Canada duas habet linguas publicas: Anglicam et Francogallicam; hac ultima Quebecum praesertim utitur. Parlamentum praecipue a quattuor principalium factionum sodalibus formatur, quarum Factio Liberalis praecipua per plerosque ultimos annos fuit, etenim naturalis factio dominativa appellatur.

Civitatibus Foederatis Americae meridie et occidenti (Alascae, cum qua longam amicitiam fecit) finitima est. Insulae Groenlandienses (Danicae possessiones) et insula Sancti Petri et Michaelonis (Francogallica possessio) quoque prope sunt.

Planities Abrahae, Urbs Quebeci.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primi fines Canadae incoluerunt gentes aboriginales, hodie Primae Nationes dictae, vel ita a deo suo dispositi (ut ab ipsis traditur) vel ab Asia per pontem terrenum Americam circa 10 000 a.C.n. ingressi. Plurimas civitates hic floruisse, occidisse, bellavisse tot per saecula credere licet, vatibus haud carentes sacris, sed in historias hominum rare memoratas. Plurimae exstant, inter quas gens Irocica, Creea, Haida.

Vicingi Leivo Erici filio duce partem Terrae Novae circa annum 1000 invenerunt, quam Vinlandiam appellaverunt breviterque Ansam Pratensem incoluerunt; denique fame sitique depulsi sunt et in Islandiam regressi.

Post Vicingos, exploraverunt litus Atlanticum Canadae Ioannes Cabottus (anno 1497) et Iacobus Cartier (annis 15341542), hic pro rege Francorum, ille pro rege Anglorum. Cartier urbem Hochelagae visitavit coloniamque prope urbem Stadaconae condidit, cui nomen Quebeci dedit. A civibus Stadaconae nomen traxit Canada, nam lingua Irocica Kanata significat 'villa' vel 'vicus', quo nomine cives urbem suam designaverunt; Cartier tamen, linguae Irocicae inscitus, hoc nomen false regionem totam significare putavit.

Coloniae a Cartier successoribusque suis positae, et in ripis Fluvii Sancti Laurentii et in litoribus orientalibus Americae Septentrionalis, nomine Novae Franciae creverunt. Incolae huius civitatis agros colebant, plurima commercia cum indigenis habebant (praecipue ut pelles emant), nonnulla bella cum septem nationibus Confoederationis Irocicae gerebant.

Britannicae coloniae Atlantico litore et Sinu Hudson et in tredecim coloniis Civitatibus Foederatis faciendis conditae sunt. Pugna pro territorio et novi continentis dominio in variis bellis per saecula duodevicensima et undevicensima erupit. Francia territoria progressive? amisit, et denique Canadense territorium anno 1763, sub Foedere Lutetiae, totum Canadense territorium Britannicam coloniam faciente.

Post Bellum Libertatis Civitatum Foederatarum milia Britannorium Imperio fidelium tredecim colonias reliquerunt ut Septentrionalibus Britannicis coloniis libertatem non declarantibus considerent, praecipue in Terra Nova, Nova Scotia, Quebeco, et Insula Principis Eduardi. Ut fideles acciperentur, Britannica gubernatio colonia Novi Brunsvici anno 1784 creavit et Quebecum in provincias anno 1791 duas divisit: Superiorem Canadam et Inferiorem Canadam (sive Canadam Orientalem et Canadam Occidentalem, hodie Ontarionem et Quebecum).

Bellum anni 1812 inrupit cum vires Civitates Foederatae Americae impetum in Britannicas vires fecerunt ut Britannicum dominium in America Septentrionali minueretur. Aprile anni 1814 urbem Eboraci (hodie Torontum) usserunt; Britanni vicissim urbe Vasingtonia per impetum atrocem usta Augusto anni 1814 responderunt. Bellum Foedere Gandavensi Decembre anni 1814 obsignato finitum est.

Duae Provinciae Canadenses (Orientalis Occidentalisque) in Provincia Canadensi anno 1840 coniunctae sunt, ut Francicos Canadenses assimilare conarentur. Postquam Civitates Foederatae Americae lineam parallelam 49 Septemtrionalem fines cum territorio nominato America Septemtrionali Britannica acciperent, Britannica gubernatio Provinciam Columbiam Britannicam anno 1848 creavit. Decennium Provinciam Canadae secutum expeditiones misit ut septentriones explorarent dominiumque Terrae Ruperti caperent, quae Societas Sinus Hudson et Arctici administrabatur.

Inter annos 1864 et 1866, Americae Septemtrionalis Britannicae politici tres congressus fecerunt quorum propositum unionem foederalem creare erat. Kalendis Iuliis anni 1867, tres coloniae, Canada, Nova Scotia, et Novum Brunsvicum ius regale constitutioni (British North America Act) acceperunt cum qua Dominium Canadae creatum est. Vox Confoederationis Canadensis ad hanc trium provinciarum coniunctionem refertur. Alia territoria et coloniae Britannicae cito ad confoederationem coniuncta sunt. Anno 1880 Canada omnibus hodiernis provinciis, exceptis Terra Nova et Labradore, coniunctis anno 1949, iam formabatur.

Anno 1919, Canada sodalis Societatis Civitatum facta est, et anno 1926 suas coniunctiones cum rebus exteris per Declarationem Balfourianam omnino temperata est. Anno 1931, Statutum Vestmonasterii ut nullum decretum Parlamenti Britanici validum esset sine consensu Canadensium civium confirmavit (die quae principium libertatis Canadensis habetur). Appellationes ad consilium iudiciale Britannicum anno 1949 finitae sunt. Denique propria constitutio creata est (in actu constitutionis repatriatione nominato), cum Britannica gubernatio Decretum Canadae anno 1982 sanxit, libertatem Canadae constituens, quamquam dux civitatis Britannicae agnoscitur et civitas ad Consortionem Populorum Britannicorum pertinet.

Motus pro summa potestate Quebeci ut foederalis gubernatio duae plebis scita convocaret, anni 1980 et anni 1995, cum 60 centesimis et 50.6 centesimis contra provinciae libertatem fecit. Etiam decenniis 197 et 198, Frons Liberationis Quebeci dissimiles actiones violentas libertatem Quebeci vindicantes ordinavit.

Politia[recensere | fontem recensere]

Parabolamentum Canadense Ottavae.

Canada est foederatio sub systemate democratico parabolamentarioque et monarchia constitutionali, cuius dominatrix monarcha est Elizabeth II Regina, dux Civitatis Canadensis, titulo Reginae Canadae. Exsequitur praecipua ducis civitatis iura exsequitur gubernator generalis, qui generaliter politicus pensione fruens aut alius Canadensis excelsus a regina cum consilio primi ministri Canadensis nominatus est. Gubernator generalis haud factionalis figura cuius munus regiam adsensionem propositis legis emissis a Camera Communium et Senatu dare est, legendis locutionibus solii, obsignandis documentis civitatis, sollemniter aperiendis claudendisque parabolamenti sessionibus, et solvendo parabolamento ut comitia convocentur si opus sit. Tam gubernator generalis quam regina parvam veram potestatem habent quia creberrime sub ducis gubernationis, primi ministri, adsessione agunt.

Sollemniter nominat gubernator generalis primum ministrum, saepissime dux factionis cui est maximus scamnorum numerus in Camera Communium. Primus minister vicissim ministrorum consilium electum conventione inter sodales factionis primi ministri in Camera Communium aut Senatu nominat.

Gubernationis legisfer ramus, Parabolamentum, duas cameras habet: Camera Communium, cuius sodales democratice eliguntur, et Senatum, cuius sodales nominantur. Comitia Camerae Communium a gubernatore generali cum commendatione primi ministri, secundum suum arbitrium, convocantur, sed ante quinquennii periodum post ultima comitia evenienda sunt. Foederale Parabolamentum leges ferre solum de illis areis Constitutione indictis potest.

Sunt in Canada tres politicae factiones praecipuae: Factio Liberalis Canadae (medii), Factio Conservativa Canadae (dextrae), et Nova Factio Democratica (laevae). Factio Liberalis Canadam per 32 ultimorum 42 annorum gubernavit. Alia factio quae gubernavit est Factio Conservativa Progressistica et sua decessoria Factio Conservativa. Factio Conservativa Progressistica Foederi Canadensi sociatur ut Factio Conservativa Canadae, Decembre anni 2003 formetur.

Provinciae et Territoria Canadensia[recensere | fontem recensere]

Tabula insularum Canadae (Anglice signata).

Canada foederatio decem provinciis et tribus territoriis componitur; etiam disponitur in regiones. Canada Occidentalis in Columbia Britannica et Pratorum Provinciis (Alberta, Saskatchewan, et Manitoba consistit. Canada Centralis in Quebeco et Ontarione consistit. Canada Atlantica in tribus Provinciis Maritimis (Novo Brunsvico, Insula Principis Eduardi et Nova Scotia consistit, praeter Terram Novam et Labrador. Canada Orientalis ad Canadam Centralem et Canadam Atlanticam iunctas refert. Tria territoria (Yukon, Territoria Septentrio-occidentalia, et Nunavut) Canadam Septemtrionalem constituunt. Provinciae magnum autonomiae gradum e foederali gubernatione, territoria aliquid minus habent. Singula provincialia et territorialia symbola.

Provinciae Canadae

Provinciae plerumque Canadensium socialium programmatum (velut curationis medicae, educationis, opitulationis) responsales et iunctae magis ingressum pecuniarium conligunt quam foederalis gubernatio, fere structura singula inter foederationes in mundo. Sua impensoria potentia utens, foederalis gubernatio civitatis rationes in provinciis initiare potest, velut Legem Canadensem de Sanitate; provinciae illas optare possunt, sed vix reapse faciunt. Mercedes aequationis federali gubernatione fiunt ut prudenter uniformes rationes diaconiarum et tributorum provideri inter opulentiores et pauperiores provincias firmentur.

Singulae provinciae singulas unicamerales, electas legislaturas a primum ministrum (Anglice premier; Francogallice premier ministre), eodem modo quam primo Canadae ministro selecto, ductas habent. Singula provincia etiam singulum vicarium gubernatorem (Anglice: lieutenant-governor; Francogallice: lieutenant-gouverneur) reginam repraesentantem analogum gubernatoris generalis habet. Vicarius gubernator de commendatione primi Canadae ministri nominatur, sed cum crescentibus quantitatibus consiliorum provincialium gubernationum recentibus annis.

Provincia Postalis abbreviatio/
ISO code
Aliae abbreviationes Caput Intravit Confoederationem Incolae
(2007)[5]
Area (km²)
Terra Aqua Totum
Ontario ON Ont. Torontum 1 Iulii 1867 12 753 702 917 741 158 654 1 076 395
Quebecum QC Que., PQ, P.Q. Quebecum urbs 1 Iulii 1867 7 687 068 1 356 128 185 928 1 542 056
Nova Scotia NS N.S. Halifacium 1 Iulii 1867 932 966 53 338 1 946 55 284
Novum Brunsvicum NB N.B. Fredericopolis 1 Iulii 1867 748 878 71 450 1 458 72 908
Manitoba MB Man. Vinnipega 15 Iulii 1870 1 182 921 553 556 94 241 647 797
Columbia Britannica BC B.C. Victoria 20 Iulii 1871 4 352 798 925 186 19 549 944 735
Insula Principis Eduardi PE PEI, P.E.I., P.E. Island Carolinapolis 1 Iulii 1873 138 800 5 660 5 660
Saskatchewan SK Sask., SSK, SKWN Regina 1 Septembris, 1905 990 212 591 670 59 366 651 036
Alberta AB Alta. Edmundopolis 1 Septembris, 1905 3 455 062 642 317 19 531 661 848
Terra Nova et Labrador NL Nfld., NF, LB Sanctus Ioannes Terrae Novae 31 Martii 1949 506 548 373 872 31 340 405 212
Territorium Postalis abbreviatio/
ISO code
Aliae abbreviationes Caput Intravit Confoederationem Incolae
(2007)
Area (km²)
Terra Aqua Totum
Territoria Boreo-Occidentalia[6] NT N.W.T., NWT Cultellus Flavus 15 Iulii 1870 41 795 1 183 085 163 021 1 346 106
Yukon YT Y.T., YK Equus Albus 13 Iunii 1898 30 883 474 391 8 052 482 443
Nunavut NU NV Iqaluit 1 Aprilis 1999 31 216 1 936 113 157 077 2 093 190

Urbes[recensere | fontem recensere]

Urbs Dawson Territorii Yukonis, circa 1900.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Consaeptum publicum Banff.

Canada iniquissimum litus habet, cum multis insulis magnitudinis, velut Insula Baffin, Insula Victoria, Insula Ellesmere, Insula Banks; Terra Nova ante litus Atlanticum et insula Vancuveria ante Pacifici litus est. Plane paralleli huius litoris Montes Saxosi se erigunt qui in monte Logan (6 050 m) prope fines Alascanos culminant; paralleli litoris Atlantici Septemtrionales stapides Appalachianorum sunt. Reliquum civitatis nominato Scuto Canadensi, saxeo pulpito copioso materiarum primarum, et silvis latis et pratis fecundis formatur.

Principalia flumina sunt Mackenzie et Sanctus Laurentius. Cum Civitatibus Foederatis partitur quattuor ex quinque Magnis Americae Septemtrionalis Lacubus Superiorem, Huronorum, Eriarum, Andiatrocum; alii magni Canadenses lacus sunt Magnus Lacus Ursorum, Magnus Lacus Sclavorum, lacus Vinnipega. Aliud flumen notior est propter casus aquarum quam propter se ipsum: Niagara et suae aquae cadentes.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Canada est technologice progressa? et industrializata civitas. Quarta mundi civitas secundum Indicatorium Decursus Humani Consociationis Nationum (anno 2004) post Norvegiam, Sueciam, Australiam, et valde autosufficiens? in eo quod attinet ad energiam, ob lata deposita carburantium fossilium, generationem energiae nuclearis et vim hydroelectricam est. Sua oeconomia usitate in commercio et copia opium naturalium fundata est. Quamquam moderna Canadae oeconomia nuper multo diversificata? est, opium naturalium usus ponderis vis motoria multarum regionalium oeconomiarum adhuc est.

Canada est pars Foederis Liberi Commercii Americae Septemtrionalis, iuxta cum Civitatibus Foederatis et Mexico. Sui principales socii commerciales sunt hae duae civitates et Res publica popularis Sinarum.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Toronti, in Ontarione, panorama urbanum cum Turri CN. Torontum est populosissima? Canadae area metropolitana, cum 5 113 149 hominum.

Canadensis anni 2011 census in tota civitate 33thinsp;476 688 incolarum computabat. Incolarum incrementum immigrationi et, minore modo, naturali incremento debetur. Circa tres quartas Canadensium partes in 150 chiliometris (90 milia passuum) e finibus Civitatum Foederatarum colunt. Similis proportio areas urbanas? in Andro inter Stenopolem et Vindesorium (notabiliter in Maiore Solea Aurea Torontum et aream, Montem Regium et Ottavam includente), in Continente Columbiae Britannicae (quae in regione Vancuverium circumdante consistit) et in Andro inter Calgariam et Edmundopolem in Alberta densatas colit.

Secundum censum anni 2001, triginta quattuor ethnici globi sunt, cum saltem 100 000 hominum singuli, sum? 83% incolarum se Caucasios declarantium. Maximus ethnicus globus est Anglus (20.2%), quem Francogallicus (15.8%), Scoti (15.1%), Hibernii (12.9%), Theodisci (9.3%), Italiani (4.3%), Sini (3.7%), Ucraini (3.6%), et Primae Gentes (3.4%) sequuntur; 40% respondentium suam ethnicitatem "Canadensem" identificat.? Canadenses aborigines incolae fere bis rapidiores quam Cabnadiensis media augent. Anno 2001, 13.4% incolarum ad haud autochthones allophylos visibiles pertinebant.

Anno 2001, 49 centesimae Vancuveriensium et 42.8 centesimae Torontanorum allophyli visibiles erant. Martio anni 2005, Rationarium Canada (Anglice Statistics Canada; Francice Statistique Canada) haud Europaeae originis homines pleriquos Toronti et Vancuverii circa annum 2012 constitutos esse proiecit. Secundum Rationarii Canadae praevisiones, allophylorum visibilium in Canada numerus circa annum 2017 duplicari exspectatur. Scheda interrogatoria anno 2007 facta propemodum unum quorumque quinque Canadensium (19.8%) natum esse in aliena patria revelat. Fere 60% novorum immigrantium ex Asia (incluso Oriente Medio) proveniunt.

Canada maximum immigrationis indicem per capita in mundo habet, oeconomico consilio et familiari reunificatione ductum; Canada magnam fugitorum quantitatem etiam accepit. Nuper adventi praesertim in principalibus urbanis areis Toronti, Vancuverii, et Montis Regii considunt.

Pluralismi religiosi favor praecipua pars Canadensis politicae culturae. Secundum anni 2001 censum, 77.1 centesimae Canadensium se Christianum identificat quorum, Catholici maximum circulum (43.6% Canadensium) constituunt. Principalis Protestantica denominatio Ecclesia Unita Canadensis est. Circa 16.5 centesimae Canadensium nullam religiosam affiliationem declarat, et relictum 6.3 centesimae affiliatur ad alias religiones haud Christianas, quarum praecipua Religio Islamica cum 1.9 centesimis incolarum et postea Religio Iudaica cum 1.1 centesimae est.

Canadensia provinciae et territoria responsalia? educationis sunt. Singulum systema simile est sed singulem regionalem historiam, culturam et geographiam ostendit. Obligatoriae scholae aetas de quinto aut septimo anno usque ad decimum sextum aut decimum octavum annum extenditur, quod adultae alphabetizationis indici 99 centesimas contribuit. Postsecundaria educatio a provincialibus et territorialibus gubernationibus etiam administratur, pecuniam publicam praebentibus; foederalis gubernatio additionalia investigationis concessa, mutua studentium et stipendia administrat. Anno 2002, 43% Canadensium inter 25 et 64 annos natorum postsecundariam educationem habuere; eis inter 25 ad 34 annos natis postsecundaria eruditio 51 centesimas attingit.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Incolae Montis Regii, in Quebeco praecipue Francophoni sunt, cum grave communitate Anglophona.

Sunt Canadae duae linguae publicae, lingua Anglica et lingua Francogallica. Publicus Bilinguismus in Canada lex est, in Charta Canadensi Iurum et Libertatum, Lege Linguarum Publicarum, et Regulationibus Linguae Publicae definitus; quae a Curatore Linguarum Publicarum applicantur. Linguae Anglica et Francogallica eundem statum in foederalibus tribunalibus, in Parlamento, et in foederalibus institutis habent. Homines ius, si postulatio sufficiens est, foederalis gubernationis diaconiarum seu Anglice seu Francogallice accipiendarum habent et publicae linguae allophylli praestatas? suas proprias scholas in omnibus provinciis et territoriis habent.

Anglica et Francogallica linguae patrii sermones 59.7 centesimae et 23.2 centesimae incolarum proprie, et linguae fabulatissimae? domi a 68.3 centesimae et 22.3 centsimae incolarum sunt. Fere 98.5 centesimae Canadensium Anglice et Francogallice utuntur (67.5% Anglice solum loquitur, 13.3% Francogallice solum loquitur, et 17.7% ambabus loquitur). Communitates Linguarum Sollemnium Anglicae et Francogallicae, Prima Lingua Sollemnis Locuta definitae, 73 centesimas et 23.6 centesimas incolarum proprie constituunt.

Quamquam 85 centesimae Francophonorum Canadensium Quebecum colit, substantiales? Francophoni circuli in Ontarione, Alberta et Meridionali Manitoba, cum Acadiis incolis in Septemtrionalibus et Notorientalibus partibus Novi Brunsvici 35 centesimae provinciae hominum constituentibus, quoque et cum concentrationibus[7] in Notoccidentali Nova Scotia et in Insula Promontorii Armoricani. Ontario maximum Francophonum circulum extra Quebecum habet. Charta Linguae Francogallicae in Quebeco linguam Francogallicam unam sollemnem in Quebeco facit, et Novum Brunsvicum una provincia sollemnis bilinguismi affirmationem in constitutione habens est. Aliae provinciae linguas sollemnes ut tales non habent, sed Francogallica lingua disciplinae, in tribunalibus, et aliis gubernationis diaconiis iuxta cum Anglica utuntur. Manitoba, Ontario et Quebecum Anglice et Francogallice in provincialibus legislaturis loqui permittunt et leges in ambabus linguis promulgantur. In Ontarione lingua Francogallica aliquid legalis status habet sed omnino cosollemnis non est. Aliquae aboriginales linguam publicam in Territoriis Septemtrio-Occidentalibus statum habent. Lingua Inuktitut maioritaria lingua in Nunavut et una ex tribus linguis in territorio sollemnium? est.

Haud publicae linguae ponderis sunt in Canada, cum 5 202 245 hominum una earum sermonem patrium enumerantium. Nonnulli significantes haud publici sermones patrii linguam Sinicam (853 745 ut primo sermone loquentium), linguam Italianam (469 485), lingua Theodiscam (438 080), et linguam Puniabicam includunt.

Sententia[recensere | fontem recensere]

"A mari usque ad mare" (Psalmi 72:8).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
  2. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 35
  3. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Pro nomine adiectivo dicit Canadensis vel raro Canadiensis.
  4. Typis Polyglottis Vaticanis, Latinitas (1953), p.314
  5. Statistics Canada Population Estimates (1 Aprilis 2007)
  6. William T. Stearn in libro Botanical Latin (Londinii, 1983, p. 208) dicit verbum Anglicum north-western Latine esse boreo-occidentalis.
  7. Ernestus Gotthold Struve D., Paradoxum chymicum sine igne, Ienae, 1715, apud Ernestum Claudium Bailliar, p. 55. [1] Libri Googles (Latine)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Canadam spectant.