Informationis technologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pecunia in technologiam informationis communicationisque anno 2005 insumpta.

Informationis technologia, fortuite ut copulatione infotech, brevissime IT, secundum Information Technology Association of America, est "studium, descriptio, evolutio, implementatio, subsidium, vel administratio systematum informationis in computatris condita, praecipue in applicationibus programmaturae ferramentisque computatralibus."[1] IT tractat usum computatrorum electronicorum programmaturaeque computatralis tuto ad convertendam, conservandam, protegendam, tractandam, transmittendam, imponendam, exponendam, et recuperandam informationem.

Hodie, terminus informationis expanditur ut multos circumdet modos computandi et technologiae, et verbum et sigla fiunt ambo agnitissima. "Professionales" in IT varia munera exsequuntur, quae ab inauguratione applicationum ad descriptionem multiplicium retium computatralium informationisque datorum basium transeunt. Nonnulla officia quae ei exsequuntur sunt datorum tractatio, retium usus, ferramentorum computatralium descriptio, datorum basium programmatumque designatio, et tractatio administratioque totorum systematum. Informationis technologia nunc expanditur longius quam quotidianum computatrum personale, computatrum gestabile et technologia retium et plus in integrationes aliarum technologiarum telecommunicationis, sicut usus telephoniorum cellularium, televisionum, autocinetorum, et aliarum rerum—quod necessitatem talium operum auget.

Eventus combinatio technologiarum computatrorum et communicationis est informationis technologia.

Mus radialis est genus ferramentorum computatralium.

Tempore recentiori, ABET et Association for Computing Machinery conlaboraverunt ut normas accreditationis curriculorumque describerent[2] pro gradibus in informationis technologia ut distincti studii ramus, ab ambobus scientia computatrali et systematibus informationis separatus. SIGITE[3] est laborans grex ACM ad definiendas has normas.

Reditus omnium ex orbi terrarum officiorum IT fuit $763 milia millionum anno 2009.[4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg