Proelium Poltavense

E Vicipaedia
Proelium Poltavense

Proelium Poltavense[1][2] commissum est die 28 Iunii 1709 sive 8 Iulii 1709 stylo vetere prope Poltavam, urbem in Ucraina (in parte eius, tunc ad Russiam pertinenti) sitam, inter Russos et Suetos. Dux Suetorum fuit rex Carolus XII, Russorum Petrus I cognomine Magnus.

Carolus rex Suetorum primum cum quadraginta milia militum Smolenscum versus iter fecerat ut ibi commeatum caperet. Imperator Russorum autem Petrus I iusserat omnia deleri, quae Sueti prope Smolenscum invenire potuissent. Carolus ergo consilium cepit ut Poltavam ciborum plenam caperet et ibi exercitum suum cum viginti milibus Cosacis coniungeret. Duo tantum autem milia militum Cosacorum Poltavam iter fecerunt. Poltava defensa est a sex milia Russorum. Ludovicus Loewenhaupt (id est "caput leonis") alius dux Suetorum solummodo octo milia militum Poltavam ducere potuit quia ita cladem a Russis passus erat ut dimidiam partem sui exercitus amisisset.

E contrario Petrus octoginta milia militum adduxerat ex quibus quadraginta milia in proelio pugnaverunt. Iam ante Carolus in alio proelio sauciatus est, tamen pergebat exercitum suum ducere. In Russos non amplius quam viginti duo milites Suetici pugnaverunt. E quibus quattuor milia Poltavam expugnarent. Reliqui Russorum propugnacula aggressi sunt. Russi habebant centum tormenta ignivoma, Sueti autem solummodo duodecim.

In proelio denique octo milia Sueti caesi sunt et idem numerus captus est. 1500 tantum Russi interfecti sunt. Carolus victus se cum foederatis Cosacis Ioannis Mazepae in Moldaviam recepit posteaque ab Ahmedo III Turcorum sultano acceptus est.

Hoc post proelium Russorum potentia in Europa crevit, potestas Suetorum autem in Europa valde deminuta est.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Victorius Ciarrocchi: Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati, tomus 45, 2009, fasc. 177
  2. Etiam pugna Pultavensis nominatur (vide, e.g.: Carolus Fabianus Wrede, De pugna Pultavensi dissertatio. Upsaliae, 1818).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Proelium Poltavense spectant.