Prosa
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Prosa (dea)
Prosa sive pedestris est oratio soluta, quae metro carens, similis est orationis quotidianae. Unum igitur est ex duobus litterarum generibus; alterum est poesis, cuius versus sive metro sive homoeoteleuto sive alliteratione a prosa distingui possunt.
Prosa saepissime adhibetur in forma libera ad res disceptandas notionesque legendas. Ergo, accommodata est libris, diurnis, magazinis, encyclopaediis, mediis electronicis (radioni, televisioni), pelliculis, epistulis, historiae, philosophiae, biographiae, et multis aliis communicationis generibus.
| Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |