Arbor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arbores in monte in Uta septentrionali autumno ineunte
Fundamentum trunci Sequoiae sempervirentis in Vivario Civitatis Redwoods Jedediah Smith?: "Simpson Reed Discovery Trail," prope Crescent City Californiae
Sequoiadendron est genus magnarum arborum.

Arbor est planta perennis et lignea, plerumque definita planta lignea cui sunt multi rami secundarii supra solum in singulo cauli principali vel trunco sustenti, cum certa dominatione apicali.[1] Nonnulli auctores minimam arborum maturarum altitudinem postulant, quae a 3 m[2] ad 6 m[3] variat; nonnulli autem auctores minimum trunci diametrum 10 cm postulant (30 cm circumferentia).[4] Plantae ligneae quae has definitiones non attingunt frutices usitate appellantur, quamquam multae arbores, sicut arbores habitus mallee appellati, has definitiones non attingunt. Contra plurimas plantas alias, arbores diu vivunt, et nonnullae aetatem nonnullorum milium annorum et altitudinem 115 m adsequuntur.[5]

Multi arbores fructus pariunt. Multitudo arborum "nemus," "silva," aut "silvula" appellatur; homo qui in silvis habitat, silvicola.

Folia arborum oxygenium et saccharum luce solis ex dioxido carbonis et aqua generant.

Index

Species [recensere]

Genera speciesque arborum sunt multae; inter arbores notissimas sunt:

Arbores in Biblia Sacra [recensere]

Arbores saepe in Biblia commemorantur; notabiles sunt duae in paradiso Eden, horto a Deo creato:

Vide etiam [recensere]

Notae [recensere]

  1. Huxley, A., ed. (1992). New RHS Dictionary of Gardening. Macmillan ISBN 0-333-47494-5.
  2. Rushforth, K. (1999). Trees of Britain and Europe. Collins ISBN 0-00-220013-9.
  3. Mitchell, A. F. (1974). A Field Guide to the Trees of Britain and Northern Europe. Collins ISBN 0-00-212035-6
  4. Utkarsh Ghate. "Field Guide to Indian Trees, introductory chapter: Introduction to Common Indian Trees" (RTF) 
  5. Gymnosperm Database: Sequoia sempervirens

Bibliographia [recensere]

Nexus externi [recensere]

Mille Paginae.png