Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Pediludium

E Vicipaedia
(Redirectum de Pedilusor)
Salire ad: navigationem, quaerere

Ad 'pediludium Americanum' quod dicitur, videas s.v. harpastum

Unum ex permultis exemplis follium pedilusoriorum.
Homines pediludio ludunt.

Pediludium[1][2] folliludium,[2] vel pedifollium[2] (Anglice: association football, football, vel soccer, ex societas + suffixum Anglicum -er), est lusus quo duae manus undenorum hominum inter se certantes folle sphaerico ludunt. Saeculo vicensimo uno ineunte, plus quam 250 000 000 lusores in plus quam ducentis civitatibus pediludio interdum ludunt, quod ergo est lusus populo orbis terrarum gratissimus.[3][4][5][6] Ludus in rectangulari graminis vel viridis herbae artificiosae campo fit, singula meta in medio quoque fine breviori constituta. Propositum lusorium est puncta acquirere, folle in metam seu ianuam oppositam propulso.

Generaliter inter ludendum solum ianitores follem manibus vel bracchiis tangere sinuntur, dum alii lusores usitate pedibus follem tangunt, aliquando trunco vel capite utentes ad intercipiendum follem in aere moventem. Lusu finito, turma cui sunt plures metae e certamine victrix evadit; si autem certantibus manibus est eadem punctorum summa, aequalitas declaratur, vel tempus additicium et, aequalitate permanente, iactus poenales habentur. Leges pediludii in Anglia a The Football Association anno 1863 primum ascitae sunt, quae se posthac evolverunt. Pediludium inter civitates a FIFA administratur, organizatione quae certamina Calicis Mundi FIFA quoque quadriennio ordinat.[7]

Historia[recensere | fontem recensere]

Pediludium saeculo undevicensimo ab Anglis quidem inventum est, sed ab hominibus in omnibus fere orbis terrarum civitatibus luditur. In Europam continentalem pediludium primus omnium transtulit Conradus Magirus, magister linguarum veterum Brunsvicensis.

Lusus[recensere | fontem recensere]

Pediludium a duobus gregibus in campo finito luditur, arbitro iudicante. Principale lusus propositum est follem in metam reticulatam propellere ut puncta obtineantur. Post nonaginta minutas, manus pluria puncta habens vincit.

Manus pedilusoria undecim lusores continet. Solent esse quattuor defensores, qui manent in extrema campi parte ut metam suam custodiant. Sunt duo offensores, qui manent in opposita campi parte, prope metam alterius manus et follem immittere in metam adversariam conantur. Sunt quattuor lusores qui manent in media campi parte ut ceteris gregalibus omnibus auxilio sint. Unicuique turmae est unus ianitor, qui prope metam seu ianuam manet ut prohibeat quominus follis eam intret.

In media parte campi arbiter follem ponit, et cum significat competitoribus follem licet pede tangere ut ludus incipiatur. Follis traditur inter pedes ne altera manus subripiat, ut follem moveant ad metam gregis adversarii et eum in ianuam immittere conentur.

Tantum ianitori licet manibus uti; ceteris autem lusoribus manibus ac bracchiis uti non licet. Si lusor follem tangit manibus sive bracchiis, grex eius poena afficitur et pilae possessio commutatur alteri turmae ut follis reducatur calcitratu libero.

Follis intra confinium manere debet. Si lusor efficit ut follis ex obliquis campi finibus exeat, in poenam manus eius incurrit et pilae possessio commutatur alteri manui qua re lusori licet tenere follem manibus ut follem in campum super caput ambabus manibus tactum iaciendo reducat. Si lusor quivis efficit ut follis ex finibus per rectanguli lusorii latus, in quo sui gregis ianua est, exeat, eius turma poena item afficitur et possessio follis commutatur alteri manui, qua re follis ponetur in angulo campi confinii ut follis intro reducatur calcitratu angulari.

Consociationes nationales pedilusorum[recensere | fontem recensere]

Videnda[recensere | fontem recensere]

Normalis pediludii campus (Confer 'Campum Imperialem').

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ,PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4).
  2. 2.0 2.1 2.2 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Vocabula "pediludium", "folliludium", et "pedifollium", moderne creata sunt. Pro persona quae pediludium ludit, dicit "pedilusor", "pedilustrix", "follilusor", "follilustrix", et "lusor pedifollis", et etiam haec verba moderne creata sunt, praeter "lusor".
  3. "Overview of Soccer". Encyclopædia Britannica 
  4. Guttman, Allen (1993). "The Diffusion of Sports and the Problem of Cultural Imperialism". In Eric Dunning, Joseph A. Maguire, Robert E. Pearton. The Sports Process: A Comparative and Developmental Approach. Champaign: Human Kinetics. p. 129. ISBN 0-88011-624-2  
  5. Dunning, Eric (1999). "The development of soccer as a world game". Sport Matters: Sociological Studies of Sport, Violence and Civilisation. London: Routledge. p. 103. ISBN 0-415-06413-9  
  6. Mueller, Frederick; Cantu; Van Camp, Steven (1996). "Team Sports". Catastrophic Injuries in High School and College Sports. Champaign: Human Kinetics. p. 57. ISBN 0-87322-674-7  
  7. http://www.fifa.com/en/marketing/newmedia/index/0,3509,10,00.html et "2002 FIFA World Cup TV Coverage" apud www.fifa.com (FIFA).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bott, Dieter, Marvin Chlada, et Gerd Dembowski. 1998. Ball und Birne: Zur Kritik der herrschenden Fußballkultur. Hamburgi: VSA. ISBN 3-87975-711-9.
  • Bredekamp, Horst. 2006. Florentiner Fußball: Die Renaissance der Spiele. Ed. nova. Berolini: Wagenbach. ISBN 3-8031-2397-6.
  • Brändle, Fabian, et Christian Koller. 2002. Goooal!!! Kultur- und Sozialgeschichte des modernen Fußballs. Zurich: Verlag orell füssli. ISBN 3-280-02815-9.
  • Bündnis Aktiver Fußballfans BAFF, ed. 2004. Ballbesitz ist Diebstahl. Göttingen: Verlag die Werkstatt. ISBN 3-89533-430-8.
  • García, Ildefonso. 1998. El fútbol. Matriti: Acento Editorial. ISBN 84-483-0337-7.
  • Goldblatt, David. 2006. The Ball Is Round. Londinii: Viking. ISBN 978-0-670-91480-7.
  • Herzog, Markwart, ed. 2002. Fußball als Kulturphänomen. Stuttgartiae: Kohlhammer. ISBN 3-17-017372-3.
  • Hortleder, Gerd, ed. 1974. Die Faszination des Fußballspiels. Francofurti: Verlag Suhrkamp. ISBN 3-518-36670-X.
  • Huba, Karl-Heinz, ed. 2000. Fußball-Weltgeschichte 1846 bis heute. Monaci: Verlag Copress Sport. ISBN 3-7679-0230-3.
  • Koller, Hermann. 1976–. Orbis Pictus Latinus, s.v. "Pediludium."
  • Nieto, Miguel Ángel. 1996. Negocio redondo. Matriti: Ediciones Temas de Hoy. Premio Don Balón 1996.
  • Perryman, Mark. 1997. La filosofía del fútbol. Barcinonae: Edhasa. ISBN 84-350-6501-4.
  • Ramos Marco, Joaquín, et Luís Peña Téllez. 2001. La ley del fútbol: El árbitro en casa. Matriti: La Esfera de los libros. ISBN 84-9734-013-2.
  • Relaño, Alfredo. 2001. El fútbol contado con sencillez. Matriti: Maeva Ediciones. ISBN 84-95354-40-3.
  • Santander, Carlos F. 1997. A bote pronto. Matriti: Ediciones Temas de Hoy. ISBN 84-7880-720-9. Premio Don Balón 1997.
  • Seddon, Peter J. 1999. A Football Compendium. Wetherby, West Yorkshire: The British Library. ISBN 978-0-7123-1118-2.
  • Sicarim, Giuseppe, et Alexia Giusti, eds. 2004. Enciclopedia del calcio mondiale. Mediolani: SEP Editrice.
  • Thibert, Jacques, et Jean-Philippe Rethacker. 1974, 1993. La fabuleuse histoire du football. 2 vol. Lutetiae: ODIL. ISBN 978-2-7324-2052-3 et ISBN 978-2-7324-2053-0.
  • Toro, Carlos. 1996. Caldera de pasiones. Matriti: Ediciones Temas de Hoy. ISBN 84-7880-614-8. Premio Don Balón 1996.
  • Valdano, Jorge. 2001. Apuntes del balón. Matriti: La Esfera de los libros. ISBN 84-9734-006-X.
  • Wahl, Alfred Wahl. 1989. Les archives du football: Sport et société en France (1880-1980). Lutetiae: Gallimard. ISBN 978-2-07-071603-6.
  • Walter, Eric. 1974. Goal! Le football, langage universel. Lausannae: La Cité-L'age d'homme.
  • Williams, Graham. 1994. The Code War: English Football under the Historical Spotlight. Harefield, Middlesex: Yore. ISBN|978-1-874427-65-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pediludium spectant.