Vehiculum operariorum armatum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
M113, communissimum ericiatum vehiculum operariorum armatum, per Bellum Indosinense II.

Vehiculum operariorum armatum (VOA) vehiculum loricatum proelii ad transportandum peditatum campum proelii designatum est.

Vehicula operariorum armata solum cum sclopetis polybolicis armari solent, quamquam variationes manuballistam sine vi repulsus, missilia ducta contra autocurrum aut mortaria portant. Non designari solent ad participandum ignis directi proelium, sed ad portandas copias campum proelii salvas e pyriis grandinibus et insidiis. Rotas habent aut ericiata sunt.

Inter exempla sunt Statunitense M113 (ericiatum), Britannicum FV 432 (ericiatum), Francicum VAB (cum rotis), Batavo-Germanicum GTK Boxer (cum rotis) et Sovieticum BTR (cum rotis). Vehiculum proelii peditatum est ulterior vehiculi operariorum armati evolutio. Praeter munus portandi peditatus proelium tuto, multo armatius est et designatur ad directum proelium.